# Acta eruditorum 1684 495

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE CRTIQVE DE LA CREANCE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/495

Si itaque vident infantes non eo statim momento, quo verba Sacerdotis pronuntiantur, sed paulo post baptizari, (hic enim in illa gente mos est,) baptismum pro nullo habent, nec attendunt ad ritum Orientalium, qui administrationem Sacramentorum certis quibusdam precum formulis peragi putant, nec Metaphysicae tam periti sunt, quam Latini, magnumque difficultatum numerum ignorant, quas Theologi nostri multa cum subtilitate tractant. Sed ideo nec minus pura, nec minus antiqua est religio illorum Nestorianorum. Pag. 115. Mirandum non est, quod Chaldaei (Nestoriami) tot Missas, quot Latini, non celebrent, quodque plurimi Sacerdotes Episcopo celebranti assistant, & communionem ex manibus ejus sumant. Mos hic in Ecclesia antiquus est; is vero valde novus, quo in Ecclesia Latina tantus Missarum numerus invaluit. Introduxerunt illum Monachi mendicantes, ut Cardinalis Bona observavit. Alius etiam antiquissimus ritus est, quod qui Missae assistunt, magnam ejus partem ipsi recitent, ea nempe ratione, quia Liturgia est actio publica ad populum aeque ac ad Sacerdotem pertinens, ut facile vel ex ipsius Missae Latinae precationibus probari potest. Pag. 117. Inter errores, ut puto, referri non debuit obsequium, quod Nestoriani Patriarchae suo praestant. Nam Orientales non aliter aestimant Patriarchas omnes, maxime Romanum, quam potestates jure positivo constitutas. Pro errore etiam taxari non debet, quod Curatos & Vicarios non habeant, sed quod ex Presbyteris natu maximus in conventu praesideat. Est hoc e contrario egregiae res disciplinae, & optandum foret, ut in tota Ecclesia stabiliretur, remedio plurimis abusibus circa sacerdotia futurum. Cap. X. pag. 123. ex Sacchini historia Societ. exemplum simulatae & infidae unionis Coptitarum cum Pontifice Romano refertur: Patriarcha enim Gabriel, qui honorificis verbis Papam ut patrem patrum, pastorem pastorum, & omnium Ecclesiarum magistrum in literis appellaverat, cum urgeretur illi obedientiam promittere, respondit: post Concilium Chalcedonense & stabilitos plures Patriarchas, nullum horum ab alio dependere, sed singulos suae Ecclesiae capita & supremos Praesules esse, & si Patriarcha Romanus in errores incideret, illum a reliquis Patriarchis judicari debere. Rrr bere. Cap. XII, postquam de Armenis ex Galani relatione multa recensuit, pag.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
