# Acta eruditorum 1684 496

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE CRTIQVE DE LA CREANCE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/496

137 memorat, se cum Uscamo Episcopo Uscovanchi Armeno, anno 1664 Amstelodami conversatum esse, ubi is jussu Patriarchae sui, Biblia lingua Armenia imprimi curabat: mortuum illum esse Massiliae, quo permissu Regis se contulerat, ad alios etiam libros Armenios edendos; quanquam id non satis placeret Congregationi Cardinalium de propaganda fide. Observavit autem (pag. 145.) linguam Armeniam rudem, nec multum cognitam esse, & hodiernam ab antiqua differre, ut populus difficulter Liturgiam & alios libros rituales intelligat: Biblia autem Armenia ex versione LXX Interpretum traducta esse tempore Joh. Chrysostomi, opera cujusdam Moysis cognomento Grammatici, & Davidis Philosophi: Tunc etiam characteres a Mesropo quodam in oppido Balu ad Euphratem inventos fuisse. Cap. XIII. p. 150, 151 scribit: apud Maronitas, licet Pontisici subditos, Monachi nullo voto obstringuntur, nec ullam functionem Ecclesiasticam exercent: Sacerdotes non privatim, sed collecti Missam recitant, celebrante uno, & Sacramentum sub utraque specie omnibus, etiam laicis, (id quod apud omnes Graecos, sectasque affines continue factum est, & adhuc fit,) porrigente, quamvis Missionarii Pontificis quotidie communionem sub una introducant. Pag. 156. & sequq. dubitat an Maro, à quo Marcnitae nomen habent, orthodoxus fuerit; quanquam id Besso Jesuita, tum Gabriel Sionita & Abrahamus Ecchellensis, novissime vero hujus cognatus & successor Faustus Nairo, assertum eant. Consuetum esse ait Maronitis, aliisque Orientalibus, crisis historicae imperitis, tem pora confundere, & ad antiquiora referre, quae multis seculis recentiora sint. Ideo nec Johannis Maronis Commentario in Liturgiam S. Jacobi plenam fidem habendam. Laudat tamen & non inutilem esse existimat Naironis, quam allegavit, dissertationem de origine, nomine & religione Maronitarum, Romae anno 1579 editam, & optandum esse ait, ut edatur volumen Liturgiarum Orientalium, cujus spem Patriarcha Maronitarum in Epistola ad Naironem fecit, putans fore, ut Liturgiae istae cum Missa Latina concilientur. Cap. XV. pag. 165. & sequq. de religione Mahometana ex Judaismo & Christianismo fere composita, peregrinantium causa, observationes non vulgares affert, & rudia atque inficeta Alcorani figmenta, sensu parabolico aliquando intelligi debere putat; imo doctrinam de moribus & conscientia satis accuratam, neque quae à quibusdam nostri seculi que tam laxam esse notat, quam eam, Theologis, quos Casuistas vocant, traditur. Haec ex plurimis aliis selecta, Autoris eruditionem & candorem ostendunt, & quomodo in multis recedat ab iis, quae ab Ecclesiae suae Doctoribus vulgo tradi solent. Ex actis vero cum Orientalibus, pro eorum cum Ecclesia Romana unione, non pauca observari merentur, ex quibus documentum capi potest, in propaganda religione & tollendo schismate, circumspecte procedendum, & a violentia pariter ac dolis abstinendum & cavendum esse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
