Latin
HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 501
Unproofread scanNot analysed yet
Accessisse Principum privilegia, (chartas libertatis &praecepta regalia vocabant,) per quae immunitas a tributis concedebatur, in iis praesertim fundis, qui ex regiis donationibus acquirebantur; addita ceremonia baculi vel annuli, qua Abbates, vel sceptri, qua Episcopi, cum possessio iis traderetur, honorabantur, quod Investitura vocabatur. Factum hinc, ut etsi Praelati a sodalibus suis, (Canonicis &Conventualibus,) eligerentur, id tamen, ut ex electionum quarundam actis probatur, non fieret, nisi sciente, &electum ad ponssessionem fundorum, in clientela sua jacentium, lubenter admissuro Principe. Nullas ait illo tempore, &ante discordias &bella cum Imperatoribus, Pontificum Romanorum partes in conferendis Praelaturis earumque bonis fuisse: sed circa Henrici IV &Gregorii VII tempora, cum Principes aut Episcopi tuto adiri non possent, aut ob factionem, ad Pontificem extra ordinem itum, &ab eo confirmationes impetratas fuisse; quae postea injus &debitum tractae fuerint, tantoque majorem Romanae Sedi autoritatem &potentiam acquisiverint, quanto debiliora semper Principum &Episcoporum jura, non sine ipsorum culpa fiebant. Ad diminuendam vero Episcopalem autoritatem id quoque spectasse, quod Pontifices multum ex illa ad se traherent, &inprimis monasteriorum patrocinia susciperent, eaque ab Episcoporum jurisdictione eximerent, imo bona, si quando decimas &alios reditus Ecclesiarum ex detentione laicorum subinde recuperassent, fere Monachis tribuerent; hi enim vulgo Clericis ordinariis, (qui seculares vocantur, quia non ut Monachila seculo scilicet separati, religiose vivunt,) praeferebantur, ignorantia &luxuria odiosis. Adeo vero Monachorum gratia valuit, ut maximi Episcopatus iis concrederentur, donec successibus corrupti eandem invidiam incurrerent, &ex hac non parum ad ipsos Pontifices redundaret, quod ex querela Richardi I Angliae Regis (seculo XII) in Chronicis Gervasii probat. Ploravit is in consessu Episcoporum, &se miserum non Regem esse dixit, cum plerasque Regni opes in irticulas innumeras distractas, Monachi albi &nigri, &ordinis div. si Canonici possiderent. De curia Romana vero ita lamentatur: Romani, propter debilitatem vestram, adeo nobis infesti sunt, ut nobis solummodo videantur imperare, literulas suas nobis vendunt, nec justitiam quaerunt, sed litigia fovent, multiplicant appellationes, redimunt placitantes; &cum solam pecuniam appetunt, veritatem confundunt, pacemque subvertunt.