# Acta eruditorum 1684 501

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/501

Accessisse Principum privilegia, (chartas libertatis & praecepta regalia vocabant,) per quae immunitas a tributis concedebatur, in iis praesertim fundis, qui ex regiis donationibus acquirebantur; addita ceremonia baculi vel annuli, qua Abbates, vel sceptri, qua Episcopi, cum possessio iis traderetur, honorabantur, quod Investitura vocabatur. Factum hinc, ut etsi Praelati a sodalibus suis, (Canonicis & Conventualibus,) eligerentur, id tamen, ut ex electionum quarundam actis probatur, non fieret, nisi sciente, & electum ad ponssessionem fundorum, in clientela sua jacentium, lubenter admissuro Principe. Nullas ait illo tempore, & ante discordias & bella cum Imperatoribus, Pontificum Romanorum partes in conferendis Praelaturis earumque bonis fuisse: sed circa Henrici IV & Gregorii VII tempora, cum Principes aut Episcopi tuto adiri non possent, aut ob factionem, ad Pontificem extra ordinem itum, & ab eo confirmationes impetratas fuisse; quae postea injus & debitum tractae fuerint, tantoque majorem Romanae Sedi autoritatem & potentiam acquisiverint, quanto debiliora semper Principum & Episcoporum jura, non sine ipsorum culpa fiebant. Ad diminuendam vero Episcopalem autoritatem id quoque spectasse, quod Pontifices multum ex illa ad se traherent, & inprimis monasteriorum patrocinia susciperent, eaque ab Episcoporum jurisdictione eximerent, imo bona, si quando decimas & alios reditus Ecclesiarum ex detentione laicorum subinde recuperassent, fere Monachis tribuerent; hi enim vulgo Clericis ordinariis, (qui seculares vocantur, quia non ut Monachila seculo scilicet separati, religiose vivunt,) praeferebantur, ignorantia & luxuria odiosis. Adeo vero Monachorum gratia valuit, ut maximi Episcopatus iis concrederentur, donec successibus corrupti eandem invidiam incurrerent, & ex hac non parum ad ipsos Pontifices redundaret, quod ex querela Richardi I Angliae Regis (seculo XII) in Chronicis Gervasii probat. Ploravit is in consessu Episcoporum, & se miserum non Regem esse dixit, cum plerasque Regni opes in irticulas innumeras distractas, Monachi albi & nigri, & ordinis div. si Canonici possiderent. De curia Romana vero ita lamentatur: Romani, propter debilitatem vestram, adeo nobis infesti sunt, ut nobis solummodo videantur imperare, literulas suas nobis vendunt, nec justitiam quaerunt, sed litigia fovent, multiplicant appellationes, redimunt placitantes; & cum solam pecuniam appetunt, veritatem confundunt, pacemque subvertunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
