# Acta eruditorum 1684 502

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/502
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/502

Sed non tantum in Anglia, verum per totam, qua Christianis Principibus subest, Europam eo ventum est, ut Papae omnem potestatem in bona Ecclesiastica sibi supremo & proprio jure arrogarent, non ignari maximam eorum partem ex mera Principum liberalitate profectam, quam inprimis Otto I Imperator, & proximi successores profusissime exercuerunt, civitates, pagos, villas cum omni jurisdictione Ecclesiis donantes: quanquam etiam per vim quaedam Principibus & Laicis erepta fuerint, ut Paulus Venetus notavit. Examinat vero autor, quo jure Pontificia illa potestas nitatur. Cum igitur Papae triplicem personam gerant, nempe Episcopi Romani, Patriarchae Occidentis, & capitis Ecclesiae universalis, primam illam nihil ei extra dioecesin tribuere; quoad reliquas, notorium esse ait, si ad probationes de facto respiciatur, nullum privilegium extare, per quod collatio omnium beneficiorum & dignitatum Ecclesiae in toto orbe Christiano Romae vindicari possit. Omnes enim & singulas provincias de Ministris Ecclesiae sibi ipsas prospexisse, nec Romam recurrisse, sed difficultates, si quae nascebantur, in Synodis provincialibus sopitas fuisse. Neminem ante jus novum scripsisse, quod solus Episcopus Romanus, tanquam S. Petri successor, omnem jurisdictionem Ecclesiasticam habeat, & quod caeteri Episcopi tantum sint ejus Vicarii & delegati. Interim tamen hodie Pontifices praetendere, autoritatem suam in reditus & bona Ecclesiae jure divino fundatam esse: maxime vero Innocentium III ex jure Primatus S. Petro concesso id asseruisse, ita ut huic juri, utpote divino, nec praescriptum fuerit, nec praescribi potuerit, etsi per aliquot secula pro temporis necessitate non exerceatur. Neque tamen ignorasse illum existimat, omne jus antiquum assertioni suae resistere, & evidens esse, quod electiones, translationes, & depositiones Episcoporum in Synodis provincialibus, sub autoritate Regum, tractatae & peractae fuerint, causae minores vero simpliciter ab arbitrio Episcoporum dependerint. Papas ne cogitaturos quidem unquam de jure hodie stabilito fuisse, nisi incidentibus de validitate electionum litibus, partes Primae sedi decisionem detulissent. Undecimo etiam seculo exempla adhuc reperiri, quod resignati & translati Episcopatus in Conciliis Provincialibus fuerint, nullo Pontificum interventu: itaque occasione a privatis arrepta, confirmationem quae nunc usurpatur, Romam sibi acquisivisse. Canonistas quidem, qui Pontificem Collatorem Collatorum, & Patriarcham Patriarcharum vocare, & ex S. Leonis & Gregorii aliorumque etiam Patrum testimoniis monstrare, Patriarchatus Antiochiae, Alexandriae, & Romae a S. Petro fundatos, & inde jus in omnes Ecclesias orbis Pontificibus quaesitum esse; sed non posse negari, incognitum fuisse hoc jus antiquis, nec nisi in libris Decretalium reperiri, quanquam hodie etiam isti nonnisi partem novi illius juris, multa etiam obsoleta contineant, & summum Curiae Romanae principium sit, Papam magistrum legum & Canonum, quibus Ecclesia gubernari debet, esse, & pro temporum, locorum & causarum statu abolere antiqua, statuere nova posse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
