Latin
HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 503
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si a Principibus executioni Brevium &Bullarum Papalium resistatur, facile ad transactiones sive Concordata perveniri: sed id Romae pro indulgentia, &spontanea atque temporaria juris stricti remissione haberi, quae futuris temporibus &casibus minime praejudicet. Sic elidi, quae objici solent, quasi jus Pontificium ex pactis illis oriatur; &licet speciatim in Gallia executio Bullarum, cum Libertatibus, quas vocant, contrariae sunt, decretis regiis impediatur, Romae tamen Bullas integras in acta referri, earumque jus alio forte tempore valiturum, saltem hoc modo integrum servari. Pergit inde ad describendum jus illud novissime inter Regem &Pontificem disputatum, quod Regalia vocant (cum nempe reditus vacantium Episcopatuum &Abbatiarum, donec successori conferantur, Regio fisco vindicantur) &ab investitura, quae alias eodem Regalium nomine appellari solet, distinctum est. Statuit autem, sub prima &secunda Regum familia, imo etiam sub initium tertiae, ignotum illud fuisse, primamque ejus mentionem seculo XII sub Ludovico juniore &Philippo Augusto fieri; antea vero fructus vacantium beneficiorum, cura Metropolitarum futuris Praelatis servatos fuisse. In Anglia tamen &Hibernia idem quod in Gallia invaluisse, contradicentibus ubique Conciliis &Episcopis: sed in Germania Constitutione Friderici II vetitum. In Concilio Lugdunensi conventum decretumque esse, ut Regi maneret, quatenus fuisset exercitum, illique regulae Reges &curias regni plerunque acquievisse. Sed anno 1673 regio edicto jus istud universaliter in omnes dioeceses, quatuor solummodo exceptis, assertum &introductum esse, ut jam frustra hac de re disputetur. Agit postea de singulari Regum Siciliae jure, quod Monarchiam vulgo vocant, suprema nempe potestate Ecclesiastica, quantam &qualem Pontifex sibi attribuit, &per Legatum a Latere exercere potest, Regi ejusque vicario &Collegio, quod sacrum vocant, competenti.