# Acta eruditorum 1684 504

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/504

Hoc possident & exercent, sive concessione Urbani II, sive alio titulo Hispaniae Reges iidemque Siciliae Domini; quicquid contradicatur Romae, aut quondam scripserit Baronius. Fieri itaque posse, ut delata regni successione, uti fas est, ad foeminam, non minus quam in Anglia sub Elisabetha cum summa Pontificum indignatione factum fuit, etiam foemina caput Ecclesiae in Sicilia evadat. Haec ex priori tractatus parte, cum generalia sint, magnaque cum libertate scripta, nec probationibus destituta, prolixius cum bona, ut speramus, Lectorum venia excerpsimus. In sequentibus jus novum, quod hodie circa beneficia & reditus Ecclesiarum sub Hierarchia Romana usurpatur, & quomodo in Gallia per Libertates moderationem patiatur, exponitur. Docet enim autor, quo jure Pontifex Romanus in collationibus beneficiorum utatur, sive quid sit Praeventio, Devolutio, Vacantia in curia, Menses Papales, Concordata, Commendae, Uniones: quae circa haec Cardinalium & Capitulorum jura quaedam singularia; quid personatus sive dignitas sine onere. Agit etiam de juribus Nominationum, & Patronatus Ecclesiastici & Laici, & quomodo id exerceatur in Gallia, quando Patronus Laicus Reformatam religionem profitetur: quid sint Prioratus & Obedientiae; quid observetur in Abbatiis Commendatariis, & quomodo Abbates tales a Regularibus differant, & quae pacta inter illos & Monachos, aut alia jura intercedere & servari soleant. Licet autem contra ejusmodi Commendas multae sint querelae, autor tamen judicat, & adducto ex Trithemio testimonio monstrat, non minores fuisse de Abbatum mala administratione, antequam Commendae fieri solerent, & nunc quoque minus periculum a Commendatariis esse existimat, quia tertia tantum redituum pars illis tribuatur, altera Monachis, reliqua oneribus Ecclesiae destinetur. Addit notabilia de Hospitalibus, & qui inde originem habuerunt, Equitum ordinibus: De resignationibus in favorem, quas dubitat, dispensante licet Pontifice, a vitio Simoniae absolvi posse. Explicat jus Graduatorum, quos vocant, in Academiis Gallicis, quibus beneficia Ecclesiastica singularibus privilegiis tribuuntur. Quoniam vero quaedam Collegia sacra, aut Patroni nonnulli, exemtiones adversus collationes extraordinarias allegare solent, aliquando tamen falsas producunt, hac occasione notas quasdam sive κρίθήρια suppeditat, per quae vera diplomata a falsis & supposititiis dignosci possint. Expendit denique, quae fides habenda sit Chartulariis, (libri copiales alibi vocantur,) in quibus descripta vetera instrumenta contineri & ostendi solent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
