Latin
TRAITE DE MORALE, PARL AUTEUR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 506
Unproofread scanNot analysed yet
Planiora forsitan omnia essent, si materiae, non uni genti, sed plurimis usui futurae, aut ansam certe disquirendi multiplicem daturae, lingua literatis communi, &phrasibus atque terminis receptis proponerentur, vel hi ante omnia ab aequivocatione liberarentur: quod postremum quidem doctissimus autor ipse animadvertit, &in hoc tractatu bene multos ita explicavit, ut minori nunc difficultate intelligi posse videantur. Duae hujus operis partes sunt. Prima generalis fundamentum virtutis &adquirendae media exhibens. Altem ad specialiorem officiorum enumerationem procedit. Nemo hic Ethicam Aristotelicam expectet, aut mere Philosophicam, sed omnia ex ratione qualem praesupponit, deducta, &ad eam omnino relata. Rationem vero humanam in principio cap. I. sic definit: Esse Verbum aut ipsam Dei sapientiam. Addit: Rationem esse universalem, cum omnes creaturae sint entia particularia. Per medium rationis societatem homini esse cum Deo), omnibusque intelligentiis; omnes enim spiritus commune nobiscum bonum habere, nempe rationem. Societatem hanc spiritualem consistere in participatione ejusdem substantiae intelligibilis Verbi, ex qua omnes spiritus nutriantur. Contemplando hanc divinam substantiam, videri ex parte posse quadam, quae Deus cogitat, quia Deus videt omnem veritatem, homo quasdam. Posse etiam sciri quadam, quae Deus vult: Deum enim nihil velle, quam secundum ordinem, at ordinem non plane incognitum esse homini, &quae sequuntur. Quod vero de Verbo scribit, alibi &inprimis cap. XXVI part. 2 ita clarius exprimit: Quis nos ducet ad rationem? quis nos legibus ejus submittet? quis nos veros ejus discipulos faciet? Ipsa hoc praestabit Ratio, sed incarnata, humilis, visibilis &sensibilis facta, infirmitati nostrae accommodata. Jesus Christus videlicet, Patris sapientia, Lumen naturale &universale intelligentiarum. Et post pauca: Jesus Christus, illeque solus, ad rationem nos potest ducere, &unire personae suae divinae per ministerium humanitatis clarificatae. Nostra natura in ipso subsistit per rationem, &per illum ratio regnabit in spiritu &corde nostro. Nam propter rationem creati sumus, per hanc sumus intelligentiae: secundum eam formati sumus, &secundum eandem reformari debemus. Jesus Christus crucifixus sancta nostra hostia est, &Sacrificii exemplar, quod nos quoque offerre debemus, amorem nempe proprium amori ordinis immolantes. Resuscitatus est &consummatus in Deo, constitutus Pontifex secundum ordinem, cujus figura erat Melchisedech. Ille est fons foecundus coelestis influentiae, quae sola docere nos potest, quomodo, ut ille, sacrificare naturam nostram corruptam debeamus, &ita essentiam plane divinam mereri, transformationem gloriosam, &incorruptibilem, &perfectam cum principio nostro reunionem, ut unice vivamus, ex substantia intelligibili Rationis, per charitatem divinam, in pace &societate aeterna.