# Acta eruditorum 1684 507

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRAITE DE MORALE, PARL AUTEUR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/507

De virtute vero & perfectione hominis ita statuit: consistere eam in amore & obsequio ordinis; ex hoc officia sive debita fluere, quae cum virtute ipsa, quae non sit nisi unica & sola, Amor nempe habitualis, (quem vocat,) ordinis immutabilis, & hunc in effectu nihil differre ait a charitate, quam Christus praecipit, in qua pendet universa lex & Prophetae, Matth. XXII. 40, perperam confundantur. Amorem vero alium esse unionis, qui soli Deo debeatur, alium benevolentiae, qui ad proximum referatur; docet etiam, quomodo amor sui sive proprius, purgatus & in Deum reflexus subsistere possit. Oportere vero amorem liberum, habitualem, dominantem esse, licet in actu quandoque deficiat. Habitus ab actibus produci, actus ab habitu: acquiri autem habitum gratia divina, non viribus liberi arbitrii: principia vero sive qualitates, quibus motus naturalis voluntatis nostrae determinetur, duo esse, lumen & sensum. Per lumen revelari bonum; per sensum sive delectationem, quam mens percipit, ostendi praesentiam boni. Luminis causam occasionalem, (hoc enim termino utitur, melius ut putat expressurus quidquid intelligitur per causamnaturalem, instrumentalem, secundam, distributivam (vid. Cap. VIII, §. 4.) esse attentionem, donum post lapsum rarissimum, & ad quod per fidem perveniatur. Posse quidem simpliciores autoritati Ecclesiae acquiescere, sed enitendum quantum fieri possit, ad attentionis perfectionem, quam deficiente magis idonea voce, nominare se velle ait (Force d Esprit,) robur mentis sive spiritus, quo objecta a sensibus oblata evitentur, & ideae purae concipiantur. Obstare huic scientias, quae inflant, indeque fieri, ut doctissimi & ingeniosissimi fere, & quos Esprits forts, ingenia valida vocant, pietate & religione careant. Per functiones etiam in republica, quibus nimium occupamur, haud parum attentionem impediri. Regulam vero attentionis & meditationis tradit, ut nonnisi ideae clarae, sive simplices sive comparatae, & experimenta irrefragabilia pro objecto Se5 3 objecto habeantur, ne incerta, veluti larvas & spectra pro veris sequamur. Intrandum esse unicuique in semetipsum, neque quenquam mortalium esse, qui id non aliquando faciat, reluctante licet phantasia & affectuum intemperie. Sed abripi plerosque contrario corporis nisu, quod se ipsum pro centro mundi habeat, imo omnia fervori affectuum posthabeat, & quasi immolet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
