# Acta eruditorum 1684 508

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRAITE DE MORALE, PARL AUTEUR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/508

Distinguit etiam instinctum ab attentione: illum aliquando bene agere, sed eodem ardore etiam in falsa ferri, amore proprio deceptum. Huic detegendo, & per injectum pudorem & metum corrigendo, evidentem divinae voluntatis cognitionem necessariam esse, gratiae auxiliis per attentionem omnino quaerendam. Praeter hanc vero exigit etiam libertatem, ut loquitur, spiritus sive animae, qua suspendatur judicium & assensus, donec evidentia appareat: per hanc periculum erroris a consuetudine, autoritate & praejudiciis vitari. Sapientiorem Aristotele, imo Platone & Socrate fore ait, qui vel uno anno omnia qvae audit annotet, eorumque veritatem libere secum expendat. Utilissimam enim & maxime necessariam esse cognitionem hominis in genere, & sui ipsius individualem. Denique post sormatum attentione & libertate judicii intellectum, obedientiam exigit, habitum nempe obsequii, divinis auxiliis parandum, adversus multiplices phantasiae sive imaginationis errores, & affectuum seu passionum motus. Ad hoc precibus & Sacramentorum usu opus esse. His hactenus per capita octo deductis, parte I. c. IX agglutinat, sectae suae serviens, cultum B. Virginis & Sanctorum, tum inprimis Angelorum. Postea ad rem regressus, objecta sensuum omnino cavenda esse docet, & de horum atque ipsius animae facultatibus sententiam suam, per aphorismos ex prioribus libris excerptos explicat c. X Perspicua magis sunt, & insignem pietatem spirant, quae cap. XI de mortificatione concupiscentiae, cap. XII de vitio ingenii acris, vividi, sive elegantis (belesprit) & cap. XIII de affectuum natura & vilitate inquirenda & detegenda commentatur. Atque haec fere sunt, quae pars prima Speciminis hujus, (ita enim p. 236 vocat) Moralis complectitur; doctrina scilicet de virtute, quam consistere facit praecise in amore ordinis immutabilis habituali & dominanti; item de qualitatibus principalibus ad adquisitionem virtutis necessariis, quas statuit robur & libertatem mentis sive spititus; de causis occasionalibus, (aut si quis malit dicere instrumentalibus) lumine seu illuminatione, & sensu sive delectatione; de causis perceptionum, seu delectationum, quae gratiae adversantur. Haec & quae propter illa praesupponuntur, vel inde deducuntur, Theologis & Philosophis disquisitionis materiam amplissimam praebere possunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
