Latin
TRAITE DE MORALE, PARL AUTEUR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 509
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda parte non de virtutibus (quia nonnisi unam, veluti matrem &dominam agnoscit,) sed de officiis vel debitis virtutis praestandis a cap. XIV ad XXIV tractat, concisis sententiis, quarum multae, ut ipse non diffitetur, paradoxae videri possunt, &accurate ad principia autoris expendi debent. Praemittit monita de facilitate lapsus hominis, etiam solida virtute praediti, quia non semper agit secundum influentiam habitus dominantis, ut loquitur, sed secundum activitatem passionis, actualiter excitatae: actionem enim omnimodo virtuosam non procedere tantum debere ab homine virtuoso, aut actualiter etiam moto ad amorem ordinis, sed &in omnibus circumstantiis ordini conformem esse debere, nec casu quodam felicis determinationis, sed vigore rationis, qua ad explenda omnia debita ducamur. Itaque non sufficere instinctum, qui saepe ab affectibus inspiratus indiscreto zelo mentes impleat; quanquam apud Deum etiam excusentur, qui si simpliciores sunt, &affectibus validis impares, sapientiorum &meliorum ductum sequantur. Addit alia huc pertinentia, hortaturque omnes, ut studio diligentissimae in semetipsos inquisitionis &cognoscendi officii sui, singulis diebus aliquod tempus tribuant, idque linguarum &Matheseos notitiae, omnibusque occupationibus praeferant; ab hoc enim pendere aeternitatem. Inde distincte tradit cap. XVusqve ad XVIIIofficia erga Deum, ejus sapientiam &amorem, triumqve Personarum characteres, Cap. XIX &XX de officiis in societate tractat, ex quibus potissima &necessaria maxime sint, quae interna vocat &omnibus aliis, ubi diversi respectus concurrunt, praeferenda; ea nempe, quae ad societatem aeternam, sive ad animae salutem proximo commendandam spectant &quodammodo procurandam. Ibidem accurate explicat, quid omnibus debeatur, etiam malis &inimicis &persecutoribus, dein quid meritis debeatur, quae officia vocat aestimationis, &relativa. Cap. XXIde officiis agit, quae vocat benevolentiae &respectus, Cap. XXII quid debe atur Principibus &magistratibus, Cap. XXIIIde conjugum, parentum &liberorum officiis. cap. XXIV docet, quomodo cogi debeant externo rigore, qui rationis imperium respuunt. Cap. XXV &XXVI quid aequalis conditionis hominessibi invicem debeant, &de natura verae amicitiae, &bonae conversationis. Tandem c. XXVTI breviter &per syllabum additquae sibi quisque debeat. Ex hoc speciminis loco quaedam, non invito, uti confidimus, lectore, adscribemus: caetera enim nisi integra legantur, referri non possunt, cum singulae fere periodi praecepta &monita minime protrita &vulgaria contineant. Scribit autem d. c. XXVII p. 216. Officia erga nos ipsos in genere haec sunt: assuescere debemus attentioni, &per eam acquirere vigorem mentis &judicii. Assentiendum non est, nisi iis quae sunt evidentia, &servari debet libertas spiritus, sive judicii.