# Acta eruditorum 1684 511-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SPECIMEN LIBRI DE MOMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/511-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/511-3

A Marchetti, quae mecum liberaliter dudum communicasti, Vir Illustrissime, ansam dederunt mihi, ad falsam judicandam Propositionem illam, cujus demonstrationes, a celeberrimis Mathematicis Galileo ac Torricellio tentatas, parum solidas esse, D. Marchettus asseruerat. Hujus mei judicii rationes, unico theoremate comprehensas (quod uberius explicamus in Exegesibus nostris Physicomathematicis, de Momentis Grauium, de Vecte, ac de Motu aequabiliter accelerato, quas ad praelum tamdiu parauimus) ad Te mittere decreui, Ornatissime Magliabechi: ut per Te, literariae omnis generis gazae sequestrem, quid una Tecum de hac Propositione censeant, & de toto Opere, quod etiamnum premimus, quid conjiciant Homines Eruditi, facilius ac securius intelligere possim. Vale, ac Tui studiosissimum amare perge. I. F. V. INsignes Mathematici, Galileus, Torricellius, Wallis, Marchettus, ac plures alii, existimant esse veram hanc Propositionem: Momentum totale grauis, ad momentum quod habet super plano decliui, est ut lengiTtt longitudo plani decliuis ad perpendiculum, cujus contradictoriam sic demonstro. Si graue conformatum in globum, nitatur plano horizontali, radius IK, perpendicularis horizonti, est linea directionis, per quam centrum I exigit descendere perpendiculariter.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
