# Acta eruditorum 1684 514

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SPECIMEN LIBRI DE MOMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/514
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/514

Objectio Viri, ut apparet peringeniosi, contra receptum, & mea sententia demonstratum Staticorum Theorema, non contemnenda est quidem, solvi tamen omnino potest negando momenta in planis XC & ZC in unum posse addi, ut componant momentum gravis absolutum; & fraudi Viro docto fuisse videtur, quod illa vocavit partialia, hoc totale. Quid enim si grave sustentetur a duobus planis XCinclinato, & ACverticali? Utique momenta in ambobus planis in unum addita non possunt aequari uni ex ipsismet, totum parti; quod tamen secundum objicientis sententiam fieri deberet: momentum enim in plano verticali utique est ipsum momentum gravis absolutum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
