# Acta eruditorum 1684 516

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CAMPEGI VITRINGA SS. THEOL.D.ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/516
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/516

Et ne suspiceris rursus, ea nomina in sermonem Hebraeum esse transposita, partim ad discursum supra institutum remittit, partim urget nomina Ebraea amicorum Eliphazi Idumaei, & Tsopharis Arabis. Adjicit etiam, fratres Josephi cum Arabibus mercatoribus miscuisse sermonem Ebraeum. Atque haec sunt argumenta, quibus persuasus est Vitringa, diu post aedificationem turris Babylonicae gentes omnes orientales semet invicem intellexisse loquentes, atque unicam linguam Ebraeam vel Ebraeae similem, omnibus illis populis per totum orientem dispersis fuisse usitatam. Quod si obtinet, concludit, nullam factam fuisse linguarum confusionem in exstructione turris Babylonicae. Occurrebat locus, hactenus assertam opinionem valde premens ac tantum non evertens, Genes. XXXI. 45, 56, ubi acervum lapidum compositum Laban Jegar Sahadutha, Jacobus Gilead appellarunt. Quam difficultatem vero tollit dicendo, Labanem non imposuisse nomen acervo lapidum JegarSahadutha, sed id quod Ebraicum etiam usurpavit Laban Chaldaeus, sequentibus temporibus, quibus dialectus Chaldaica & Syriaca Judaeis usitata esse coepit, translatum esse in illud idioma, quod usurpare Chaldaeos Ebraei animadvertebant illa aetate, qua recensionem librorum sacrorum fecerunt. Qualem mutationem hic contigisse, conquisitis exemplis aliis verisimile conatur efficere. Tandem disserit, qua ratione successu temporis tanta linguarum ex Hebraea ultimato ortarum extiterit varietas, quantam nostra aetate quoque animadvertimus. Cap. 4. praefatus de vera Kabbala, i. e. genuinis πατροπαραδόJοις, traditionibus, quas sub oeconomia Instrumenti veteris obtinuisse ex Luc. XI. 52. asseverat, compendium ejus Cabbalae in decem Sephiroth seu numerationibus explicare aggreditur. Nomina Ebraica, quibus illae constant, sonant latine: Corona, Sapientia, Intelligentia, Magnificentia, Severitas, Gloria, Victoria, Majestas, Fundamentum, Regnum. Quibus non, ut vulgo volunt, summas DEI perfectiones & virtutes in mundi creatione atque regimine hominibus patefactas significari, sed μυστήριον incarnationis futuri Messiae adumbrari probat, tum ex figura vocum, constanter in typis impressis juxta figuram corporis humani (uti in icone apposito cernere est) dispositarum, tum ex figurae istius & nominum singulorum accommodatione ad Christum facta, ductu Scripturae, potissimum Apocalypseos Johanneae. Id ingeniose exequendo, & plurima Scripturae loca explicando monstrat, Schechina aliquando Christum, aliquando Spiritum S.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
