Latin
CAMPEGI VITRINGA SS. THEOL.D.ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 517
Unproofread scanNot analysed yet
Judaeis antiquis notare, contra Buxtorfium: falso omnes pene Scripturarum interpretes credere, super Arca sacra resedisse nubem cum igne, quae symbola essent praesentiae divinae. Cap. 5 varia Sanctae Scripturae loca promiscue exponit &illustrat, partim conferendo cum dictis quibusdam in N. T. sententias ex Pirke Avoth &Codice Sanhedrim; partim voces &locutiones sacras aliter ac hactenus, interpretando, ut Genes. XXXII. 1. 2. c. XLIX. 4. II. Sam. I. 18. c. VI. 2. Jes. VII. 6. 9. c. XIV. 4. 8. c. XXI. 1. Zach. III. 9. Matth. V. 17. Gal. IV. 26. II. Thess. II. 1. I. Timoth. VI. 3. 4. II. Petr. I. 3. Ast Luc. I. 27. 73. 74. aliter verba distinguit. Circa Psalm. XXII. 17. crisin Grammaticam exercet, deducens qua ratione factum sit, ut legatur in textu hodie 17ρO, cum scriptum esse deberet DƆ. Pharisaeorum nomen opinatur convenientius derivari a onu Paras, hoc est, mercede, quod mercedem post hanc vitam exspectandam hominibus asseverarint adversus Sadducaeos inficiantes, quam quod communiter tradunt, a u separare. Adjiciuntur Indices copiosi, quibus tum loca Scripturae aliorumque Auctorum, tum vocabula Hebraea ac Graeca explicata, tum res praecipuae indicantur.