# Acta eruditorum 1684 519

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, GVILIELMI SALDENI SS. THEOL. D.OTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/519
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/519

explicaturus Autor, multa de canum fidelitate, vigilantia, sagacitate aliisque praeclaris dotibus praefatur, eamque in rem haud pauca exempla & testimonia e variis Autoribus adducit, eadem occasione Graecorum proverbio βλέπε κύνα, & comparationi Pastorum cum mutis canibus, quae apud Esaiam cap. 56. legitur, lucem aliquam affundens. Deinde quantis nonnulli canes suos vel in deliciis habuerint vivos, vel honoribus prosecuti fuerint mortuos exponit, ubi inter alia H. Grotii sententiam vellicat, qui Matth. 15. v. 26. & 27. vocem τῶν κυναρίων ad canes melitaeos respicere in annotatis suis arbitratus est. His aliisque praemissis inquirit, cur hoc animalium genus Deo usque adeo invisum fuerit, ut ne quidem pretium eorum in sanEtsi enim circa legis hujus sensum variae ctuarium inferri permiserit. sint interpretum sententiae, quae thes. 8. recensentur, & ex his nonnulli, ut Pollicanus, Coccejus, & Fridlibius per canis pretium quaestum qualemcunque ex re impura & turpi redundantem; alii vero ut Junius, Piscator & Simeon de Muis pueros meritorios intelligant: Saldenus tamen refutatis rationibus pro puero meritorio adductis, ad eorum sententiam, qui verba Mosaicae legis proprie accipiunt, accedit, & per canis pretium nihil aliud, quam canis sive venditi sive permutati ἀντάλλαγμα indicari censent. Quamvis autem hic liberrimum Dei arbitratum sufficere, nec rationes quae penes Deum fuerunt, cur ita statueret, nimis scrupulose inquirendas existimet, non deesse tamen causas utcunque probabiles statuit, quarum praecipuas in medium afferens canem animal non solum ex lege immundum, sed vile etiam & contemptum esse, ex ritu ignominiosae κυνοφορίας nobilibus ante capitale supplicium injunctae, cujus exemplum in Guntheri Ligurino & Ottone Frisingensi legitur, nec non ex talorum infelici jactu, qui apud Propertium & Persium canis & canicula vocatur, item ex malo canum omine, aliisque argumentis, & sacris pariter ac profanis testimoniis demonstrat. Hinc ad canum impudentiam & obscoenitatem progreditur, Uuu ditur, a qua & Cynicos Philosophos nomen suum adeptos asserit, Lomeierum perstringens, qui Christum de canibus Lazari ulcera lingentibus locutum, ad consolatores partim religiosos, partim civiles, h. e. oratores a Demosthene canibus comparatos, & Philosophos Cynicos digitum intendisse statuit. Accedit & alia causa, cur sanctissimum Numen impurissimi hujus animalis pretio sanctuarium suum pollui noluerit, idololatria nempe gentilium, qui vel canes Diis suis mactabant, vel ipsos canes ut Deos venerabantur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
