Latin
JACOBI LE MORT, MED. DOCT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 52
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam vero triennium in suprema Curia peregisset, amore erga Studiosam Juventutem commotus, raro exemplo, dimissionem ab Ordinibus impetravit, &in Academiam se recipiens, Positiones hasce iterum edi curavit, argumentum praebiturus futuris collegiis. Jusserant enim eum Ordines, ut post missionem in civitate Franequerana domicilium suum constitueret, ibique scriptis suis Jus Civile, Jus publicum atque Frisiorum illustraret, Studiosisque, cum rogatu singulorum, tum aliquando universis aditum apud se praeberet ita, quemadmodum utilitati ipsorum, gloriaeque Academicae potissimum convenire visum fuerit. Quid autem per has Positiones intenderit celeberrimus Autor, &ex modo dictis patere potest, &ipse prolixe exposuit in Auspiciis domesticis sequenti mense referendis, Orat. 1, 2. 4, &9. Scilicet principia Juris Romani initio secundum ordinem Institutionum brevissimis accuratissimisque positionibus inclusit, annotatis simul morum hodiernorum ab antiquis recessibus. Idem postea secundum seriem Pandectarum praestitit, isto tamen laudabili instituto observato, ut in titulis Pandectarum, qui Institutionibus paralleli sunt, Auditores remittat ad partem primam, subinde &spicilegium ibidem omissorum addat, reliquos vero positionibus ejusmodi brevibus &perspieuis includat, quo utrobique rationes magis e nexu rerum quam diffusis verbis pateant, legesque potissimae ac difficiliores succincte exponantur, &in ipsis thesibus semina quaestionum praecipuarum, ac inter Doctores maxime controversarum occultentur, quae istis principiis bene notatis non difficulter poterunt definiri, &ita surisprudentia Justinianea brevi temporis spatio jucunde magis quam taediose addisci; quod quantam utilitatem doctrinae huic afferat, cogitari magis potest, quam ut pro dignitate id depraedicare valeamus.