# Acta eruditorum 1684 520

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, GVILIELMI SALDENI SS. THEOL. D.OTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/520
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/520

Utrumque Autor ex variis gentilium sacris prolixius deducit, & cur Anubis Aegyptiorum Deus caninum caput retulerit disquirit, observans ex Maimonide, Deum in plurimarum legum ceremonialium constitutione ea praecipue Israelitis commendasse, quae vicinis gentibus exosa fuerunt, & prohibuisse, quae caeteris gentibus gratissima fuerunt. Quam observationem exemplis nonnullis illustrat, ut cuivis pateat, quid de Spenceri, Marshami aliorumque sententia statuendum sit, qui Deum cum legem laturus esset, ut populum durae cervicis & κακοζηλίας vitio nimis laborantem eo facilius in officio contineret, in plerisque cerimoniis sesead Aegyptiorum, quorum mores Israelitae imbiberant, aliarumque gentium ritus accommodasse tradunt. Agnoscit tamen etiam gentiles quosdam, & in his Lacedaemonios animal hoc aversatos fuisse, & apud ipsos Aegyptios canem ex parte pristini cultus honore tandem excidisse. Causas autem repudiati pretii canini hactenus enumeratas, ad quas postremo loco etiam detestanda hujus animalis ingratitudo additur, non divellendas sed conjungendas esse monet, ne quis objiciat, cur non aliorum etiam animalium haud minus impuritate aliisque vitiis laborantium pretium sanctuario inferri cautum fuerit? Caeterum cum haec divina constitutio, quamvis sanctuario Judaico & universo ejus apparatu abolito cum reliquis cerimonialibus legibus ad vetus testamentum spectantibus cessaverit, nihilominus tamen quoad genus omnium bonorum Deo indignorum, qualia sunt facultates & opes per vim aut dolum acquisitae, etiam ad Christianos pertineat, quaestio hic movetur: an prout bona qualiacunque illicita Deo pauperibusque offerre nefas est, ita etiam pauperibus ea accipere illicitum sit? Ad quam Autor proposita prius dubitandi ratione sex conclusionibus sic respondet, ut pauperes talia accipientes ab omni crimine penitus absolvat. Ultimo quaeritur: an tam absolute Israelitis illicitum fuerit canis pretium sanctuario inferre, ut nunquam impune id facere potuerint, Scrupulus hic oboritur ex Esaiae XXXIII, 18.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
