# Acta eruditorum 1684 523

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, GVILIELMI SALDENI SS. THEOL. D.OTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/523

Prostant publice, praeter privatorum erudita opera, quibus ars medica in septentrionis regionibus hactenus exculta est, Regiae in Anglia Societatis Transactiones Philosophicae, Miscellanea Academiae naturae Curiosorum in Germania, Acta Hafniensia a celeberrimo Bartholino congesta ac publicata; ex quibus palam est, quantum in hisce regionibus saluberrima illa medendi ars, naturaliumque rerum scientia paucorum annorum spatio profecerit. Quemadmodum vero illa, seu a privatis, seu ab integris societatibus profecta, ac luci publicae exposita scripta, magno hactenus usui fuerunt: ita rem publico gratissimam utilissimamque se facturum existimavit Cl. Bonetus, si quae sparsim in illis nulloque ordine exhibentur, praeclarissimarum rerum observationes compilaret, ac certa serie dispositas suosque in locos justumque ordinem redactas, in unum alterumve volumen cogeret, junctimque ederet. Quod institutum eo alacrius prosecutus est, quia cum applausu exceptum fuerat non plane absimilis argumenti opus, quod sub titulo Mercurii Compitalitii, seu Indicis Medico-Practici, anno 1682 publici juris fecit, mense Julio illius anni in Actis nostris pag. 217 memoratum: illud item, quod jam anno 1679 sub titulo Sepulchreti, sive Anatomiae Practicae ex cadaveribus morbo denatis, publicavit. Nempe non potest non gratum multis accidere, si cum scire desiderant, quae circa hunc illumve morbum, eorumque causas & curationes, a recentioribus observata sunt, uno velut intuitu complecti ea possint, labore ac taedio tot volumina alia, in quibus illa perquirenda erant, evolvendi sublevati. Secutus vero Bonetus in disponendo ordine methodum Schenckianam est, primaeque hujus, quae hoc anno prodiit (altera enim adhuc sub praelo est) partis libro primo ea tradidit, quae ad capitis; altero, quae ad oris, faucium, & thoracis; tertio, quae ad infimi ventris affectus pertinent. BelIluu 3 BELLUM LUSITANUM, EJUSQUE REgni separatio à Regno Castellensi, cum abrogatione super adjecta Alfonsi I Regis Lusitani. Authore R. P. D. Cajetano Passarello Catansariensi, Clerico Regulari, e concionibus Caroli II Hispaniarum Regis, & in sacro Hispaniae Inquisitionis Senatu Censore. Lugduni apud Anissonios, Joan. Posuel, & Claud. Rigaud.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
