Latin
GVILIELMI SALDENI SS. THEOL. D.OTIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 524
Unproofread scanNot analysed yet
V Ellum, quod anno hujus seculi quadragesimo, Hispanos inter ac OLusitanos exortum fuit, nondum quidem memoria nostra excidit; sed unde initia causaeque ejus ducendae sint, quemadmodum acciderit, quibus consiliis ac modo gestum, nemo, quod sciam, copiosius ac majori judicio exposuit Cajetano Passarello, viro sane prudenti ac erudito. Qui cum triginta circiter annos Mantuae Carpetanorum in aula Catholica moratus esset, rerumque civilium ob negotia, quae curavit externorum Principum, non vulgarem sibi comparasset, notitiam; animum tandem ad historiam Lusitanicam scribendam appulit. In qua cum primo libro Lusitaniae statum inde ab Henrico Lotharingo, &mutationes, quibus regnum hoc post caesum in Africa Sebastianum, obnoxium fuit, breviter perstrinxisset; caussas recenset, queis Lusitani commoti jugum Hispanicum dudum sibi grave excusserunt, Johannem Bregantiae ducem constituentes Regem suum. In secundo libro, annus quadragesimus primus legationibus novis ad exteros Principes, vario illarum eventu, &internis ac externis discordiis insignis exhibetur. In tertio narratur, ut insequentis anni initio fortuita parvaque res Lusitanos &Castellenses celerius, quam antea soliti erant, ad tractanda arma commoverit, &qui fuerint mores ac fata Olivarii principis apud Regem Catholicum ministri. In quarto acriora Regis Lusitaniae consilia memorantur, quibus hostem in sua terra praevenire potius, quam domi expectare decrevit; praesertim cum Galli terra marique frequentes Ulisipponem, stipendia sub ipso merituri, appellerent.