Latin
HISTOIRE DE LETHIOPIE ORIENTALE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 527
Unproofread scanNot analysed yet
Herbam etiam nominat, Nicirinum, quae capiti imposita dentes omnes ita confestim emolliat, ut usui esse non possint; sic experimento cognita, manus hominum illini, quo facto crocodilos impune tangi, &capi posse, duritie dentium amissa. Libro II expeditiones quasdam Lusitanorum in Cafres, regionem Mocaringa, Mongasae, &Insulae S. Laurentii sive Madagascar referuntur, annexis in fine quibusdam de elephantis, jam satis, &certioribus experimentis cognitis. Libro III continuatur narratio belli cum Melindensibus &vicinarum regionum &insularum Regulis, ex quibus unum, in oppido Lamo regnantem, Lusitani servata judicii forma, supplicio publice affecerunt. Multa habentur de Turco quodam, strenuo belli duce, Mirala; qui dum barbaris auxilia, non sine Lusitanorum damno tulit, tandem captus, sed benigne habitus est, ita ut Ulyssiponem ductus Christianam postmodum religionem amplexus fuerit. Assuitur tandem extra materiae propositae fines, narratiuncula de Indo quodam in regione Bengala, qui beneficio Francisci, quem Sanctum vocant, vitam ad annos 380 produxerit: is enim divus specie hominis vulnerati barbaro apparens, &bene ab eo tractatus, grana quaedam, quorum usu vitam prolongaret, ei dederat, &ab illo postea ex imagine apud monachos sui ordinis agnitus fuerat. Factum hoc est, (sive fictum credere malimus) initio seculi XIV; provocatur enim ad Proregum Lusitanorum illius temporis testimonium. THESAURUS NUMISMATUM ANTIQUOrum, &Recentiorum ex Auro, Argento &Aere, ab Illustriss. &Excellentiss. Dn. Petro Mauroceno, Senatore, Veneto, Sereniss. Reip. legatus. Venetiis apud Joh. Francisc. Valvalensem, 1683 in 4. Inter