# Acta eruditorum 1684 529

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LETHIOPIE ORIENTALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/529

Romanorum, & quidem ex maximo modulo, vulgo Medaglioni; Augusti scilicet, Neronis, Vespasiani, Domitiani, Trajani, Hadriani &c. VII. numismata alia Imp. Rom. ex argento, quorum bene longus texitur catalogus. C. VIII. numismata recentiora ex argento, Pontificum, Imperatorum, Regum, Principum, Illustrium, interque haec duorum Maurocenorum, Francisci & Georgii; e quibus Pontificalia, notante Patino, & Claudius du Molinet in libro Parisiis 1679 edito, cujus titulus: Historia summorum Pontificum a Martino Vusque ad Innocentium XI per eorum numismata exhibuit. Cap. IX. numismata Graeca ex aere, a regibus videlicet Graecis & civitatibus Graecis cusa, quae pleraque omnia ab Huberto Golzio, Andrea Schotto & Ludovico Nonnio sunt publicata. X. numismata aerea Imp. Rom. ex maximo modulo, quibus abs doctissimo Patino non sculptura tantum (nam reliqua recitata tantum hact enus, non aeri fuere incisa) sed & animadversiones, quibus omnino indigent, sunt additae. XI. numismata Latina Imp. ex aere magno, mediocri & parvo, quorum non exiguus est numerus. XII. numismata Graeca Imp. Rom. ex aere, quibus & ipsis notulas hinc inde Patinus subjecit. XIII, numismata Imp. Rom. inferioris seculi, III scilicet, IV, V & VI usque ad Mauritium. XIV. numismata recentiora ex aere, quorum sex amplissimae in cimeliarchio Mauroceni sunt tabellae; sunt autem numismata Pontificum superiorum seculorum, plurium Cardinalium, Patritiorum Venetorum, aliorumque illustrium, Professorum item Patavinorum a Joh. Cavino, vulgo Padavano, affabre factorum, imo diversae etiam fortunae Virorum v. g. Grimani Senatoris, Hieronymi Soranzo, Ludovici Ariosti, aliorum. Sed ista omnia non descripsit Patinus, partim ob temporis angustias, partim quod multa fusa essent, non cusa. TRAITE CHTMIQUE DE LA VERITABLE connoissance des Fievres continues, pourprees & pestilentes, par Mr. Jaques Moreau Docteur en Medecine a Chalon sur Saone. sive Tractatus Chymicus Febrium Continuarum, Petechialium ac Pestilentialium notitiam veram exhibens, autore Jacobo Morello Doctore Medico Cabilonensi. Divione 1683. in 12. Eliquas inter Febres continuae ac malignae quemadmodum periRculosiores corpori, ita & obscuriores humano existunt intellectui.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
