Latin
QVANTO DI PIV CVRIOSO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim idem antehac plures prospero felicique successu tentaverint, ipsorumque scripta sat accuratam Türciae cognitionem dare videantur, tamen quia Ottomannicae Dominationis inprimis crebrae sunt fatalesque mutationes, si quis nobis de istis referat, tanto magis laudem meretur, quanto parcius Germaniae est cum ea gente commereium. Suo igitur merito hic commemoratur Cornelius Magnus, Parmensis, qui cum iter in Asiam an. 1672 suscepisset, missis inde ad amicos in Italia viventes literis observare voluit, quicquid notatu dignius, ac in aliis Scriptoribus minus obvium occurrit. Exacto quadriennio in patriam redux, eam literarum partem, qua res ad Turcici Regni Statum pertinentes complexus fuerat, collegit, ac 1682 demum anno publici juris fecit; alteram quoque, quae Terram Sanctam, &remotiores magis provincias describat, brevi editurus. Constat autem totum opus septem omnino pistolis, quarum Prima abitum Autoris ex Italia, &quae sub itineris auspicium obtigerint, refert. Batavorum hic nautarum industria, &operae in navi apto ordine distributae notantur: prolixius vero commemoratur, quicquid Messina, priscis Zancle dicta, Zacynthus, ac Smirna habent, quod hominis exteri, iter illuc facientis, oculos &animum abripiat. Epistolarum altera Constantinopolin, &loca duo vicina Christianis inhabitata, Perum &Galatam describit; ministros Europaeos, qui &Legatorum munere, &Judicum simul, suae quisque Nationis, funguntur, enumerat, ac denique calculum init monasteriorum ac templorum, quae illic Romani tenent. Tertia magnificentiam aedium publicarum depraedicat; quo loco mentio fit mercatus, in quo servi barbararum nationum vendi solent, qui quidem, ut Autor habet, duplicis sunt generis. Alios enim Russos Turcae vocant, alios Mingrellos, quorum illi corpore sunt robusto ac valido, unde remis alligantur, hi aunimo fracto &abjecto esse, sed malitiosi &versuti sueverunt, quibusvis sceleribus patrandis idonei. Idem argumentum continuat Epistola Quarta, ad cujus finem Autor ritus illos ac ceremonias annectit, quibus recipi Principum Christianorum Ministri a Turcicis solent. Fuerat enim occasio id observandi, quum publica quaedamofficia in homines aliquot primi ordinis collata? essent.