Latin
HISTOIRE DE LETHIOPIE ORIENTALE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 530
Unproofread scanNot analysed yet
Frustraneum eorum esse conatum, qui Febres has per occultas, sicut reliquos morbos per qualitates primas, dilucidare allaborant, in Praefatione Scripto praesenti praefixa noster exponit Autor, utpote qui earundem Theoriam hic clariorem e quinque potius principiis Chymicis ipsoque motu naturae, a generatione ad cruditatem, a cruditate ad maturitatem &ab hac demum ad putredinem progredientis, reddere studet. Tractatum vero omnem e quinque voluit contextum capitibus, in quorum duobus prioribus ea, quae ad Theoriam, in reliquis autem tribus, quae ad Praxin Febrium tum continuarum, tum malignarum faciunt, proponit. In primo scilicet capite Febrium continuarum essentiam, ad normam fere Willisianam, a nimia sanguinis deducit effervescentia impetuosiori, quam sulphurearum particularum commotioni, velut causae conjunctae, refert acceptam. harum siquidem motu omnem esse calorem, experimentis satis trivialibus, v. gr. foeno humido exardescente, oleo Tartari per deliquium &Spiritu Vitrioli invicem incalescentibus &c. comprobat, ostendendo juxtim, qua ratione sanguinis effervescentia Symptomatis aliis procreandis sit potis. Quod continuae autem Febres, licet natura sua haud malignae, epidemicae tamen quandoque evadant, irregularibus anni temporum adscribit mutationibus; quae ipsae nihilominus, aeque ac reliquae causae evidentes, quo Febres istam ludere possint tragoediam, praeexistentem in corpore requirunt aptitudinem; cum ea subjecta, quae sanguine pariter sulphureo abundant, ac quae vitam agunt sedentariam talem, ut laudabilia una ingerant alimenta, recipiendis febrilibus impressionibus omnium videantur aptissima. Unde omnes porro causas externas, quae vel sanguinem ad extremum maturitatis gradum perducere valent, v. gr. alimenta nonnulla, it. regiones calidiores &c.