# Acta eruditorum 1684 531

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LETHIOPIE ORIENTALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/531

vel quae maturum etiam jamdum sanguinem nimis commovent, quemadmodum exercitia immoderata, febrium continuarum esse posse procatarcticas, fusius demonstrat: quoad prius vero dum naturae motum in subsidium vocat, naturam simul nil aliud, quam ipsa quinque mixtorum principia prima esse indigitat. Malignitatem demque, in quam Febres ardentes saepius abire solent, insequenti sanguinis putredini ita attribuit, ut ex emergentibus hinc sanguinis grumulis, iisque in habitu externo detentis omnem petechiarum & exanthematum purpureorum deducere velit productionem. Ceterum ab eadem sanguinis totali corruptela seu putredine, febrium quoque malignarum, pestilentialium, & contagiosarum essentiam derivat in capite secundo, ceu quarum causam fermentum ibidem asserit venenosum seu malignum, naturam quod habeat salino-sulphuream, ope cujus salinis & sulphureis mixti moleculis, tanquam reliquorum principiorum vinculis, disrumpendis maxime sit adaequatum. Et ne hoc rationibus solummodo videatur supponere, observationibus insuper multis realem ejus existentiam it stabilitum, v. gr. fructibus putridis mediante ejusmodi miasmate salino sulphureo alios fructus adhuc integros corrumpentibus, gangraena itidem simili fermento putrido ac foetido partem totam, quam occupat, subito destruente &c. Instar scintillularum enim magnum incendium excitantium, vel instar acidi etiam pauci universam massam farinaceam fermentantis, fermenta sese habere edisserit; rationem, cur humana solummodo corpora, neque una vegetabilium succi, aut animalia reliqua, a miasmate contagioso, ab infectis exhalante, inficiantur, annectendo. Salis autem ejusmodi oleosi, cujus efficaciam ulterius Aquae Fortis exemplo illustrat, natales vel in ipso corpore, vel extra hoc quaerit; quocunque tamen modo sit genitum, aptum id depraedicat, quod sanguinis a se divellat partes, simultaneaque ejus congrumescentia varii generis exanthemata, bubones, carbunculos, aliaque generet pathemata. Praelibata sic Febrium, tum continuarum seu ardentium, tum malignarum theoria, utriusque generis Curationem aggreditur in capite quarto & quinto, ubi formatis legitime Indicationibus, in principio febrium continuarum largam sanguinis commendat missionem, e remediis alterantibus acida, inprimis vegetabilia, v. gr. omphacium, seligens prae salibus fixis, Cum acidis eiusmodi in ipso multo velut sulphure impraegnatis. etiam incremento pergere jubet, donec in statu, quando coctionis a se enodatae signa apparent in Urina, cum sudoriferis veniant commutanda, talibus tamen, quae omni sulphure careant, sicut v. gr.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
