# Acta eruditorum 1684 533-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LETHIOPIE ORIENTALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/533-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/533-2

Quod Olod a capite Christianorum Imperatorum Constantino M Jam olim factum fuisse accepimus, ut ea, quae in formulam sid ei semel (in Concilio Niceno) redacta essent, nullo modo convelli pateretur, indeque cum non quiescerent Aegyptii, per orthodoxos Tyri congregatos obicem eis poneret, apud Eusebium L. IV de vita ejus c. 41. 42: id & omni loco atque tempore tum alii Magistratus Christiani, tum inprimis Serenissimi Saxoniae Electores sibi faciendum esse putarunt, nihil prius, nihil antiquius habentes, quam ut Augustanam Confessionem, tanquam suam omniumque Protestantium formulam, qua fidem solenniter coram Imperatore ac Imperio professi essent, contra varios variorum conatus sartam tectamque conservarent. Factum hinc est, ut jussu atque autoritate Johannis Georgii I. gloriosissimae recordationis, non tantum anno hujus seculi XXVIII Necessaria, sed & Iterata eaque Principalis Defensio Aug. Conf. a. XXX hic Lipsiae a conscriptis Theologis in chartam conjiceretur publicaeque luci exponeretur; quippe quod tum prodirent passim, qui non minus integritatem in ea, quam in nobis ipsis desiderarent. Cumque ante triennium eodem ausu insurgeret Viennae anonymus quidem, caetera vero simillimus hostis, qui & Augustanae Confessioni nobisque ei addictis bellum indiceret non absque periculo, & triumphum jamjam caneret ante victoriam; pro ea, qua est, vigilantia & prudentia Serenissimus Elector noster, Dominus noster Clementissimus, maxime reverendum Collegam nostrum, scripti hujus, quod delineamus, Autorem, dignum censuit, cui defensio causae justissimae publica autoritate committeretur. Qua obsequii gloria excitatus ille, mascule quidem, modeste tamen, hostem atque insidiatorem novum aggressus est, eumque sic refutavit, ut tam Augustanae Confessioni integritas sua, quam ejus Confessoribus constantia in fide plene planeque constaret. Duo nimirum potissimum sunt, quae Viennensis scriptor nostris objecit: vitiatio textus, quam Augustana Confessio a nobis sit passa; & apostasia, in singulis fidei articulis per nos ab eadem commissa. Hinc totidem libri sui fecit partes, & in priori de illa, in posteriori de hac egit. Cum vero immistum sit nonnihil alterius furfuris, tanquam ἀπροσδιόνυσον, tertiam Albertus in responsione adjecit, inque ea per octo quaestiones id, quicquid est, excussit omne atque dissipavit. quemadmodum & reliqua, quae personam Adversarii ejusque tam in intellectu quam voluntate vitia speciatim concernunt, in praesatione suffiYvy sufficienter descripsit, ut in conflictu ipso, nisi quod ad rem ipsam principaliter pertineret, nihil obvium aut reliquum haberet. Quo facto, in parte sua prima liberat Augustanam Confessionem ab omnibus verborum corruptelis, ita quidem, ut cum Adversarius putaverit, demonstratas illas satis esse, modo quatuor Augustanae Confess.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
