Latin
MEDITATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 539
Unproofread scanNot analysed yet
Et sane contingit, ut nos saepe falso credamus habere in animo ideas rerum, cum falso supponimus aliquos terminos, quibus utimur, jam a nobis fuisse explicatos: nec verum aut certe ambiguitati obnoxium est, quod ajunt aliqui, non posse nos de re aliqua dicere, intelligendo quod dicimus, quin ejus habeamus ideam. Saepe enim vocabula singula utcunque intelligimus, aut nos antea intellexisse meminimus, quia tamen hac cogitatione caeca contenti sumus &resolutionem notionum non satis prosequimur, fit ut lateat nos contradictio, quam forte notio composita involvit. Haec ut considerarem distinctius, fecit olim argumentum, dudum inter Scholasticos celebre, &a Cartesio renovatum, pro Existentia DEI, quod ita habet: Quicquid ex alicujus rei idea sive definitione sequitur, id de re potest praediExistentia ex DEI (sive Entis perfectissimi, vel quo majus cari. cogitari non potest) idea sequitur. (Ens enim perfectissimum involvit omnes perfectiones, in quarum numero est etiam existentia) Ergo existentia de DEO potest praedicari. Verum sciendum est, inde hoc tantum confici, si DEUS est possibilis, sequitur quod existat; nam definitionibus non possumus tuto uti ad concludendum, antequam sciamus eas esse reales, aut nullam involvere contradictionem. Cujus ratio est, quia de notionibus contradictionem involventibus simul possent concludi opposita, quod absurdum est. Soleo autem ad hoc declarandum uti exemplo motus celerrimi qui absurdum implicat; ponamus enim rotam aliquam celerrimo motu rotari, quis non videt, productum aliquem rotae radium extremo suo celerius motum iri, quam in rotae circumferentia clavum; hujus ergo motus non est celerrimus, contra hypothesin. Interim prima fronte videri possit, nos ideam motus celerrimi habere; intelligimus enim utique quid dicamus, &tamen nullam utique habemus ideam rerum impossibilium. Eodem igitur modo non sufficit nos cogitare de Ente perfectissimo, ut asseramus nos ejus ideam habere, &in hac allata paulo ante demonstratione, possibilitas Entis perfectissimi aut ostendenda aut supponenda est, ut recte concludamus. Interim nihil verius est, quam &nos DEI habere ideam, &Ens perfectissimum esse possibile, imo necessarium; argumentum tamen non satis concludit, &jam ab Aquinate rejectum est. Atque ita habemus quoque discrimen inter definitiones nominales, quae notas tantum rei ab aliis discernendae continent, &reales, ex quibus constat rem esse possibilem, &hac ratione satisfit Hobbio, qui veritates volebat esse arbitrarias, quia ex definitionibus nominalibus penderent, non considerans, realitatem definitionis in arbitrio non esse, nec quaslibes notiones inter se posse conjungi.