Latin
JOH. ADAMI SCHERZERI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 54
Unproofread scanNot analysed yet
JOH. ADAMI SCHERZERI, Ingenui Praesulatus Misnensis &Rev. Capituli S. Petri Budissin. resp. Praepositi ac Senioris, Theologi apud Lipsienses Primarii, Collegii Anti Sociniani editio altera. Lipsiae impensis Nicolai Scipionis, 1684. in 4. INdefessos, quibus per omne vitae suae tempus assuetus fuerat, in studiis labores, Vir maxime Reverendus ne in adversa quidem valetudine prorsus intermisit. Lecto enim affixus alteram hanc Collegii sui Anti- Sociniani editionem, cui apologetica contra nonnullas Christophori Sandii cavillationes praefatio accessit, correctiorem &auctio rem prodire procuravit, cum eam avidis multorum votis expeti intelligeret. Sed contra vota accidit, ut morbi pertinacia consummatissimo huic Theologo sextum &quinquagesimum aetatis annum agenti lethalis evaderet. E cujus obitu quantum damni &Academia nostra, &universa res literaria sacris maxime studiis addicta sentiat, nemo non intelligit, qui elaboratissimas has lucubrationes, quibus Sociniana sophismata expugnatum &debellatum ivit, attentis oculis perlustraverit; ut Systema Theologicum, Anti Bellarminum, Tractatum de Catholico, plurimaque alia tam Philosophica &Philologica (si ad argumentum respicias,) quam Theologica ingenii monumenta in lucem publicam emissa taceamus, non tam mole, quam diffusa exquisitae eruditionis amplitudine, nervoso judicandi acumine, &solido Quibus persuadendi robore immensa, ac quovis pretio majora. commendandis immorari nolumus, ne Viri πολλῶν ἀνταξίου ἄλλων laudes omnem eloquentiam superantes deterere potius quam depraedicare videamur. Speramus autem, quod unicum levando nostro dolori solatium superest, eos, ad quos hereditatis vel affinitatis &amicitiae jure haec cura pertinet, Exegesin Breviarii Hulsemanni, Collegium Anti-Calvinianum, Lectiones Anti Syncretisticas, &caetera, quae praelo jam parata Vir incomparabilis reliquit, bono publico non invisuros, sed propediem e scriniis suis protracturos esse, ut novis subinde Scherzeri scriptis prodeuntibus, quem immatura nobis mors eripuit, perpetuo inter nos vivere videatur. N. II. ACTA