Latin
MEDITATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 541
Unproofread scanNot analysed yet
His autem satis congruenter ingeniosissimus Pascalius in praeclara dissertatione de Ingenio Geometrico (cujus fragmentum extat in egregio libro celeberrimi Viri Antonii Arnaldi de arte bene cogitandi) Geometrae esse ait definire omnes terminos parumper obscuros, &comprobare omnes veritates parumper dubias. Sed vellem definiisset limites, quos ultra aliqua notio aut enuntiatio non amplius parumper obscura aut dubia est. Veruntamen quid conveniat, ex attenta eorum quae hic diximus consideratione erui potest, nunc enim brevitati studemus. Quod ad controversiam attinet, utrum omnia videamus in DEO, (quae utique vetus est sententia, &,si sano sensu intelligatur, non omnino spernenda) an vero proprias ideas habeamus; sciendum est, etsi omnia in DEO videremus, necesse tamen esse, ut habeamus &ideas proprias, id est non quasi icunculas quasdam, sed affectiones sive modificationes mentis nostrae, respondentes ad id ipsum, quod in DEO perciperemus: utique enim aliis atque aliis cogitationibus subeuntibus aliqua in mente nostra mutatio fit; rerum vero actu a nobis non cogitatarum Ideae sunt in mente nostra, ut figura Herculis in rudi marmore. At in DEO non tantum necesse est actu esse ideam extensionis absolutae atque infinitae, sed &cujusque figurae, quae nihil aliud est quam extensionis absolutae modificatio. Caeterum cum colores aut odores percipimus, utique nullam aliam habemus quam figurarum, &motuum perceptionem, sed tam multiplicium &exiguorum, ut mens nostra singulis distincte considerandis in hoc praesenti suo statu non sufficiat, &proinde non animadvertat perceptionem suam ex solis figurarum &motuum minutissimorum perceptionibus compositam esse; quemadmodum confusis flavi &caerulei pulvisculis viridem colorem percipiendo, nil nisi flavum &caeruleum minutissime mixta sentimus, licet non animadvertentes &potius novum aliquod ens nobis fingentes.