# Acta eruditorum 1684 542

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, JANI BROUKHUSII CARMINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/542

JANI BROUKHUSII CARMINA, Trajecti ad Rhenum. Apud Franciscum Halma 1684 in 12. RTICOLAO HEINSIO, Poeta apud Batavos nulli veterum secundo, fatis Nsuis functo, PETRUM FRANCIUM cultissimum hodie apud Batavos poetam esse, jam anno 1682, quo & carmina ejus recens edita recensebamus, mense Novembri p. 359 observavimus. Nec elogii nos nostri poenitet. Est enim is carminum illius, cujuscunque etiam generis sint, nitor ac suavitas, ut literaria orbis universi calculo vel priscis aequandus censeatur. Dicendum autem nunc nobis hunc JANUM BROUKHUSIUM, ut & conterraneum & amicum a multis annis conjunctissimum agnoscit P. FRANCIUM, ita rara carminis felicitate aut aequis cum illo passibus ambulare, aut proxime vestigia ejus legere. Est enim & hic suavissimae fluidissimaeque venae, sive Elegiaci quid ad reverendissimum celsissimumque Principem Ferdinandum Fürstenbergium, Paderbornensem & Monasteriensem Episcopum, & Nicolaum Heinsium, (sed utrumque terris nunc ereptum, quorum & obitum sub finem deploravit,) sive ad Viros clarissimos Joh. Georgium Graebium, & Petrum Francium jam laudatum, quibuscum candida adhuc amicitia ipsi intercedit, sive Eclogam aliquam aut Odam, sive eroticos lusus ad Deliam, Galateam, Neaeram &c. sive epigramma quoddam musinetur. Quod sane admirandum hoc magis in Broukhusio nobis venit, quo alienius ejus a Musarum contubernio vitae genus est. Quantum enim colligere nobis, tum ex dedicatione tum ex carminibus ipsis licet, non Musis tantum, sed & Marti Batavorum navali sese addixit. Dicit enim in dedicatione, se haec carmina bonam partem concepisse sub pellibus, aut in ipso tumultuosi maris aequore. Deinde se elegiam brevem, p. 10. extantem, juxta insulam Malatinam, foedissimae tempestate, & Eclogam nauticam, quae p. 13. & seq habetur, juxta Insulam Dominicam in navi hellica, cui insigne Jupiter, composuisse; & in epist. ad Joh. Georg. Graebium p. 63. Verum inter strepitusque birum sonitusque tubarum, Quis locus Aoniis lusibus esse potest? Nunc, furtiba mihi cum praestitit otia Mabors, Phocidis ad lucos Grajaque rura feror. Bene igitur interdum Marti cum Musis, & his cum illo convenit; quemadmodum & Joh. Petrum Lotichium, incomparabilem superioris seculi Poetam, imo alterum Ovidium, cum abs Apollinis Musarumque vexillo ad Martis castra ad tempus transiisset, tersissimas inter ipsos tumultus bellicos scripsisse Elegias novimus. N. XII. ACTA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
