# Acta eruditorum 1684 544

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LRULITORIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/544
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/544

Fulgentii responsionem ad interrogationes Scarilae de mysterio incarnationis, & vilium animalculorum autore publicavit; Theophilus Raynaudus, qui Lugduni 1633, & 1652 in heptade Praesulum, Fulgentii opera 80 sermonibus & aliis accessionibus locupletavit, & Petrus Frinciscus Chiffletius, qui 1649 cum operibus Ferrandi sub Fulgentii nomine librum pro fide catholica adversus Pintam, & 1656 triginta novem excerpta ex libris Fulgentii contra Fabianum, & tredecim fragmenta ex libro Fulgentii ad quaestiones Scarilae, una cum Alcuini confessione fidei, Rabani Mauri libro adversus Judaeos, & anonymi commentariolo de damnatione Berengarii, Divione luce publica donavit. Cum vero ea Fulgentii opera, quae nostro seculo Sirmondi, Camerarii, Raynaudi, & Chiffletii studio publici juris facta sunt, vel separatim & a caeteris Fulgentii scriptis sejuncta, vel, quod in heptade Praesulum paulo ante memorata, & a Parisiensibus bibliopolis haud semel factum est, Leonis M. Chrysologi & aliorum Patrum scriptis adjuncta fuerint, inventi sunt, qui Fulgentii opera sive exilii tempore, sive post duplicem ab exilio in Africam reditum, sive incerto tempore elaborata, quotquot e bibliothecarum angulis hactenus conquiri potuerunt, ad fidem impressorum & manuscriptorum codicum collata, proprio & peculiari volumine complecti operae pretium duxerunt. Hinc ergo nova Fulgentii editio nata, cujus autores se non exiguam in repurgandis mendis operam collocasse profitentur. Accesserunt variae lectiones, & nonnunquam aliae annotatiunculae ad paginarum calcem & marginem pro illustrando Fulgentio adjectae, cui etiam ex partitione capitum, ob confusionem in prioribus editionibus deprehensam aliquoties muntata, nova lux accessit. Totius operis post praefationem de ordine, occasione & argumento scriptorum Fulgentii, & novae hujus editionis instituto haec est series: S. Fulgentii Episcopi Ruspensis vita à quodam ejus discipulo, qui nonnullis Fernindus ecclesiae Carthaginensis Diaconus videtur, conscripta.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
