Latin
LRULITORIM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 547
Unproofread scanNot analysed yet
Duo Fulgentii sermones, unus de circumcisione Domini, alter de purificatione Virginis Mariae, quos hactenus ineditos Lucas Holsteniia e Vaticana bibliotheca quondam descripsit, &Cardinalis Barberinus Lutetiam transmisit. Ex his priorem quidem Fulgentio, posteriorem autem alteri cuipiam autori, qui Fulgentio junior fuerit, in admonitione praemissa Fulgentianae hujus editionis curatores censuerunt. Appendix operum S. Fulgentii, quae complectitur I. Librum de praedestinatione &gratia, in quo Lovanienses Theologi aliique eruditi viri nihil Fulgentio dignum, imo multa Fulgentio contraria deprehenderunt, quamvis Theophilus Raynaudus in censura inofficiosae censurae Lovaniensium, Bellarmini, Possevini &aliorum, ut librum hunc Fulgentio asserat, maximopere contendat. II. Epistolam Fernandi Diaconi ad Eugyppium, quam cum nec a Fulgentio nec ad Fulgentium scripta sit, ab ejus operibus semotam in appendicem rejicere placuit; &III. Sermones LXXX Fulgentio perperam tributos. Indices rerum in Fulgentii operibus contentarum, locorum Scripturae ab ipso explicatorum, codicum ad quos de novo Fulgentii opera recognita sunt, variarum lectionum ex praetermissis selectarum, &postremo erratorum. Quamvis vero qui huic Fulgentii editioni operam dederunt, nomina sua latere voluerint, de publica utilitate magis quam de fama soliciti &egregii facti conscientia contenti, neminem tamen latere voluerunt, multum se a Jesuita Chiffletio adjutos, qui variantes in omnia fere Fulgentii opera lectiones, quas olim ex variis codicibus bibliothecae Carthusiae ad Portas exscripserat, benignissime cum iis communicavit.