Latin
TOLERANCE DES RELIGIONS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 547-3
Unproofread scanNot analysed yet
oculos ponere, &simul demonstrare, injustum pariter &inutile, imo &pudendum &indignum esse, quidquid vi &astu, ad opprimendas Reformatorum Ecclesias factum huc usque est, aut inposterum metuitur. Fatetur quidem nondum sanguinem fundi, quanquam Cleri ferventissima odia eo tendant, sed Regis Christianissimi benignam mentem ad tantam crudelitatem adigi nondum potuisse. Acerbissima tamen esse &morti comparanda, vel ea quandoque graviora, quae quotidie patiantur, licet velo juris &fraternae charitatis tecta, imò ob hanc ipsam simulationem &cavillationem intolerabiliora.