# Acta eruditorum 1684 548

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TOLERANCE DES RELIGIONS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/548

Quae vero hac occasione contra primarium quendam ex Regni Praelatis, & adversus Jesuitas, persecutionum, ut ait, instigatores, tum etiam contra Arnaldum & socios Jansenistas, acerrimos nunc Reformatorum insectatores, dolore commotus vehementius effundit, non opus est excerpta hic legi, cum pleraque ex aliis scriptis jam innotuerint. Videtur tamen non omnem spem de clementia Regis deposuisse, gloriamque ejus ex clementia, quam tot myriadibus innoxiorum civium exhibiturus esset, tanto majorem illa fore ominatur, quam ex tot victoriis & trophaeis acquisivit, quanto longe vel difficilius vel felicius est Titi Vespasiani elogium mereri, & delitium generis humani appellari, quam ab armorum successu, qui multis etiam malis Principibus contigit, laudari. Neque justius quidquam a Rege expectari posse, quam ut decreta & pacta Majorum suorum, pro Reformatae religionis libertate, non sine magnis impetrantium meritis, facta & inita, sancte custodiat, nec per veteratorias Cleri artes infringi sinat: utpote quae Pothinum aliquem, arcanorum dominationis ministrum potius deceant, qui jus in manu ponat, fidemque pro tempore & statu rerum servandam mutandamque doceat. Vanissimam etiam imputationem esse, & querelam exoletam, de rebellione Reformatorum, quod vel ex collatione librorum Maimburgii de Calvinismo, & de Liga constare possit; cujus scriptoris malam mentem fidemque, uno alteroque argumento ostensum it. Cum vero inter alia etiam hoc objiciatur Reformatis, ac si ex mera obstinatione reconciliari cum Ecclesia Romana nolint, id omni veri specie destitutum esse dicit. Quis enim honores fortunasque omnes in periculum missurus esset, nisi insuperabili conscientiae dictamine permotus? Quod si falsae & ridiculae religiones inveniant cultores, (ut ex Mahummedanorum aliorumque exemplo constat,) qui omnia potius quam errores illos deserant, quid mirum si Reformati professionem divinae veritatis, quam certam & indubitatam agnoscunt, constanter tueantur?

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
