# Acta eruditorum 1684 549

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TOLERANCE DES RELIGIONS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/549

Pauli exemplum, impio quidem zelo, sed bona tamen fide, Christianos acriter persequentis, omnes terrere debere, ne praejudicio qualicunque & inde nato fervori nimium tribuant. Non ita expositam esse & evidentem veritatem, ut semper & statim omnes ad assensum moveat: quapropter indulgendum esse humanae imbecillitati, & Gamalielis consilium optimum habendum, ne contra Deum pugnetur, vi agendo, qua Deus ipse minime utitur, nec eam ad cogendos hominum animos exercendi cuiquam jus dedit: satius esse, leviusque peccari, si Reformati, etsi errent, tolerentur, cum nulla sit cogendi eos obligatio aut necessitas, quam ut injustitia & violentia manifesta contra fidem pactorum & legum agatur. Pastorum esse, voce & exemplo oves regere: lupos fieri, si pro pedo arma capiant. Denique non magis fieri posse, ut voluntas hominis sponte & serio probet, quae intellectus reprobat, quam si alicui, sola contradicentium autoritate aut multitudine persuadere velis, nigrum esse, quod is suis ipse oculis album videt & judicat. Deum nempe ipsum sensibus vim non inferre. Ubi tamen obiter notamus exemplum, quo assertum hoc adstruere conatur Autor, & quod saepe in aliis, forte ejusdem, aut aliorum suae sectae Doctorum scriptis allegatur, nempe de non credenda praesentia reali corporis & sanguinis Christi in S. coena, quia sensus repugnat, nihil contra orthodoxiam praesentiae realis operari. Nemo enim sensualem & palpabilem statuit, sed Sacramentalem, sive mysticam, invisibilem & sensu imperceptibilem, omnipotentia promittentis Dei nixam. Alio ad hominem argumento violentam Reformatorum exstirpationem dissuadet, quia Ecclesiae minime expediat, ut sine haeresi & schismate sit. Exemplum Hispaniae & Italiae allegat, quanta ibi Cleri & populi sit ignorantia; at in Gallia Romano-Catholicam religionem, in suo genere purissimam inveniri, eamque disputationibus cum Reformatis deberi. His oppressis, in veterem socordiam, & dominandi, ac sine disciplina vivendi libidinem omnes esse relapsuros, neque quidquam ex pulpitis populum auditurum, quam fabulas de purgatorio, & adhortationes ad confraternitates, ad scapularia, ad peregrinationes, ad indulgentias quaerendas, ut externis & vanis adhaerenes Laici, sed solida pietate, quae in spiritu & veritate exercenda est, carentes, Clerum honoribus & opibus mactent: jam in tanta luce & quotidiana Reformatorum contradictione satis prodire ineptiarum. Taxat iterum Maimburgium in historia de Iconoclastis & de declinatione Imperii: absurdiora etiam scribentes alios allegat, P.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
