Latin
JOANNIS MEURSII THESEUS, SIVE DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 553
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque in Itinerario suo, quod Gallico sermone edidit Jacobus Sponius, plurimae extent Inscriptiones, pagorum Atticorum historiam quae illustrant, quos peculiari tractatione idem recensuit &CLXXIV consignavit, ex Strabone, Eustathio, Stephano, Herpocratione, Hesychio, Plutarcho, &Suida eorum petita enumeratione: ex isthoc Itinerario excerpta libro huic annectere doctissimo editori fuit visum. Nam plurima quae Meursius in suo libro tradiderat inde illustrantur, quaedam corriguntur &examinantur, nonnulla adduntur, quae nempe industriam Meursii subterfugerant, cum commentarium suum scriberet.