Latin
AN IMPARTIAL COLLECTION OF THE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 553-3
Unproofread scanNot analysed yet
crimen concitatorum motuum per scriptores judicio &omni doctrinae copia praestantissimos sedulo annisa est. Clara sunt in orbe literato nomina Miltoni &Salmasii, qui antehac de justitia causae non minori contentione scriptis inter se, quam regiae cohortes cum populari exercitu armis decertarunt. Exceperunt hos postea plures, quorum aliqui aperte se oppugnant &ingenue agunt, alii tectius parti, quam defendendam susceperunt, favent. Hi quidem tanto apud exteros &eos, qui rerum gestarum gnari non sunt, plus efficiunt, quanto se ab omni partium studio alienos esse sanctius testantur. Simulant enim tabuAa aa 2 tabularum publicarum fide, quicquid asserunt niti, nec alio fine scribere videri volunt, quam ut posteros non ficta rerum narratione instruant. Inter eos, si Nalsonio, memorati jam operis Autori, credimus, referendus est Johannes Rushworth, qui ante hos quatuor ferè annos Historicarum, ut vocare placuit, Collectionum tomum alterum vulgavit.