# Acta eruditorum 1684 553

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, JOANNIS MEURSII THESEUS, SIVE DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/553

Cumque in Itinerario suo, quod Gallico sermone edidit Jacobus Sponius, plurimae extent Inscriptiones, pagorum Atticorum historiam quae illustrant, quos peculiari tractatione idem recensuit & CLXXIV consignavit, ex Strabone, Eustathio, Stephano, Herpocratione, Hesychio, Plutarcho, & Suida eorum petita enumeratione: ex isthoc Itinerario excerpta libro huic annectere doctissimo editori fuit visum. Nam plurima quae Meursius in suo libro tradiderat inde illustrantur, quaedam corriguntur & examinantur, nonnulla adduntur, quae nempe industriam Meursii subterfugerant, cum commentarium suum scriberet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
