# Acta eruditorum 1684 555

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, MEMORIALS OF THE ENGLISH AFFAIRS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/555
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/555

MEMORIALS OF THE ENGLISH AFFAIRS, or an historical account of vvbat passed from the beginning of the reignof King Charles I, to King Charles II his happy Restauration. h. e. Monumenta Rerum Anglicarum, sive historica relatio omnium, quae ab initio Regni Caroli I, usque ad Restaurationem Caroli II evenerunt. Londini apud Nathan. Ponder, 1682. fol. Ui suprema Reipublicae munia obeunt, & ardua cum belli tum paOcis negotia moderantur, solent inprimis diligenter annotare, & in diaria sua quotidie referre, quicquid aut in illis regionibus, quibus praesunt, aut in aliis agitur, quas communis utilitatis cura cum istis conjungit. Nam cum memoriae, etiam tenacissimae, tanta vis non sit, ut plurium annorum casus & eventa satis expedite reddat, est viro sapienti his commentariis opus, in quos, quoties ante acta cum praesentibus conferri debuerint, regrediatur. Qualium quidem exempla ephemeridum in omni gente nostri orbis, maxime inter Gallos extant, quas privato usui magnorum virorum adornatas, contigit post ipsorum fata in publicam prodire lucem. Ac solet vulgo his rerum gestarum Breviariis fides ideo adhiberi, quod eos animo vulgandi nemo fere consignet, sed quisque in ipsis, velut secum agens, veritatem nudam exhibeat. Utcunque enim partis suae studio quis ducatur, res tamen aliter, ac gestas esse novit, haud quaquam animo revolvit ac expendit, licet de eo, quod suis ex voto successit, gaudeat, Aa aa 3 de eo, quod secus accidit, doleat & conqueratur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
