Latin
MEMORIALS OF THE ENGLISH AFFAIRS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 556
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc fidei ac veritatis laudem iis, quorum mentionem fecimus, Monumentis rerum Angliae asserere nititur Editor, dum lectorem sub libri principium alloquitur, Testatur enim ea, ut in scriniis Autoris reperta sint, exhiberi, non additum esse quicquam, non demtum, non temere immutatum, Satis interim undique apparet, cujus Autor horum Commentariorum partis fuerit, quoniam vix ullum Parliamenti erratum memorat, quod non excuset, &singulis ejus actis &consiliis innuit DEI providentiam affuisse. Reticet ipsius nomen Libri titulus. Sed nisi omnia nos fallunt, Whitlockio hunc laborem debemus, qui toties in scena civilium motuum spectatus est, ut quam optime in ipsum quadret Virgilianus ille versus, fronti hujus operis inscriptus: Quaeque ipse miserrima vidi, &quorum pars magna fui. Legimus enim relatum, quos in privatis congressibus sermones Oliverius, antequam Protectoris ille honores ac titulum sumsisset, &Whitlockius inter se habuerint, qui sane vix poterant nobis, nisi per Wbitlockium ipsum, innotescere. Observare tum porro licet Wbitlockium, quoties criminis ullius a malevolis incusatur, diligentius defendi, &cum de negotiis ab ipso gestis sermo est, singularis in scribendo modestia comparet. Ut taceamus, nomen ejus creberrime nullo titulo honoris addito referri.