# Acta eruditorum 1684 559

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, THEODORI JANSSONII AB ALMELOVEEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/559
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/559

purgantia in morbis pectoris a catarrho ortis parum aut nihil prodesse, sed noxia potius esse dictitat. Consil. 20. licet cum aliis non absque ratione dubi tet, an remediis ullis intra corpus assumtis calculus queat frangi, aquam nihilominus quandam destillatam contra calculum laudat, tanquam in multis cum fructu a se usurpatam. Cons. 34. satius esse putat, a Fonticulis, Vesicatoriis & Scarificationibus in Tumore pedum oedematoso prorsus abstinere, quam eosdem quidem in usum trahere. Attamen commendat Consil. 36. Cauteria & Fonticulos in Scorbuto, plerisque alias Medicis de iisdem hic silentibus. Consil. 39. aquae imperat potum in ventriculi corrigenda aciditate, ita tamen, ut frigiditatem ejus admistione prius temperandam praecipiat vini Hispanici, velut quod ex liquoribus fermentescibilibus solum acescere nunquam soleat. Consil. 42. postquam viperinorum medicamentorum in Impetigine aliisque affectibus subcutaneis internum usum mire reddidit suspectum, unguentum aliquod delineat de Chrysocolla, in puncto quasi adurens Lichenem. Consil. 44. multis quartanariis myrrham ex vino albo ante paroxysmum sese magno successu propinasse significat, externe quoque Cantharides, telae aranearum involutas, & quartanariis suspensas, haud paucos liberasse affirmans. Consil. 55. remedia cuidam praescribit Viro, a quo vermiculi criniti & atro-virescentes non sine animi stupore, cum urina fuerant excreti, adeo quidem vivaces, ut vitae fuga consulturi e matula repserint. Consil. 56. eorum explodit judicium, qui herbam Nicotianam omnibus morbis tollendis idoneam jactant & pro Panacaea venditant, non negans interim virtutes inesse huic plantae admirandas, modo rite in usum adhibeatur medicum. Consil. 60. Aluminis in tussi usum ex Hordeaceo addito saccharo rosato multis extollit nominibus. Consil. 61 Myopiam non aliter quam ex situ humoris crystallini profundiore fieri, adeoque affectum connaturalem existere, neque remediis aut arte superabilem, ex opticis deducit principiis. Consil. 64. multa de Thermis disserit, finem demum Consil. 65. de proba victus ratione instituenda imponens. HO-X.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
