Latin
OBSERVATIONES IN POEMATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 560
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM Ui observationes hasce concinnavit Autor, exquisitissimae doctriQnae est, &in veterum Autorum lectione mirum quantum exercitatus. Licet enim ex hoc veluti vestigio Herculem totum cognoscere. Scripsit autem hunc librum Gallice, neque hunc tantum, sed &quinque alios, teste libri hujusce praefatione, ad utramque eloquentiam tum solutam tum ligatam, ad dignoscendas item maximorum in utroque genere scriptorum virtutes, ut &ad cognitionem tam antiquae, quam hodiernae Philosophiae perquam conducibiles. Neque suae haut dubie Autori non fuerunt rationes, cur vernacule, non Latine scripserit. Bonum interea factum, quod hic observationum libellus, qui eruditae antiquitatis melligine totus scatet, ex Gallico in Latialem sermonem tralatus fuerit. Argumentum autem hujus quod attinet, is nihil aliud, quam accuratam &judiciosam duorum principum Poetarum Homeri &Virgilii comparationem in se complectitur. Comparationem equidem parallelam Homeri ac Virgilii, etiam superiorum aetatum eruditi, Macrobius puta, Julius Scaliger &Fulvius Ursinus confecere. Sed illos exteriora tantum, &superficiem quasi tantummodo delibasse, neque ad fundum usque penetrasse Autor ait; atque uti aequa mente perferre non potuit, quod quidam praejudicio quodam occoecati Homerum Virgilio anteposuerint, ita aliud quid in hisce observationibus, neque infeliciter, ostensum ivit. Largitur quidem in antecessum, Homerum longe diffusiorem in multis atque opulentiorem esse Virgilio; at in essentialibus tamen Epici carminis, quod perfectissimum omnium est, partibus praecellere omnino Virgilium, toto hoc opusculo contendit. Quam sententiam suam ut in mensa quasi Solis exponat, praemittit definitionem Epopoeae seu carminis Epici ex Aristotele, quod nimirum sit imitatio actionis illustris, nec non partes ejus, quae secundum eundem sunt, Fabula, Mores, Sententiae &Elocutio. His praestructis committit inter se Homerum ac Virgilium primo quoad Fabulam, atque breviter utraque exposita ostendit, felicius finiri Aeneida Virgilii, quam Iliada Homeri, &actionem Aeneae esse Heroicam ac supra hominem, Achillis ne rationalem quidem atque adeo infra hominem; materiam item Maroniani operis non feliciorem tantum, sed &Latio ipsique autori gloriosiorem, cum Homerus furiosum Achillem describens dedecorarit hoc ipso cives suos, Virgilius vero Romanos Deorum sanguine oriundos fecerit, &praecipue Augusto Imperium aeternum promiserit.