Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 571
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto rectius &fecit, &praecepit Autor disertissimus? Tueamur nonnunquam, inquiens, Veterum Autorum sententias, adversus oculorum nostrorum fidem, adversus Dialectices &Grammatices nostrae dubia, ita ut vel nullos in illis errores, vel pulchros esse ostendamus, &potius velut virtutes imperfectas veneremur, quam ut vitia damnemus. Quanto sapientius Quintilianus? Modeste &circumspecto judicio de magnis Autoribus pronunciandum est: ne quod plerumque accidit damnent, quod non intelligunt. Ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere quam displicere maluerim. Neque judicii leve argumentum statuas, quod nitidum adeo, ac profundioris doctrinae plenum opus Illustri SECKENDORFIO inscribendum duxerit. Siquidem is omnes, qua est animi solertia, hujus argumenti recessus, omneque Scriptorum genus jamdudum sic excussit, eaque judicandi dexteritate &acrimonia pollet, ut cui totum ejus rei arbitrium potuisset felicius permitti, neminem videamus. Eo autem ordine in delenda Patavinitatis nota Vir doctus versatur, ut alienas de hoc vitii genere sententias probe examinet ante &removeat, quam quid de ejus qualitate, origine, &veritate sibi videatur exponit. Cum enim Patavinitatem Historico impactam alius de Pompejanarum partium studio; nonnulli de Gallicae nationis odio; vicissim alii de patriarum laudum affectatione, quasi Patavinorum res gestas aliorum rebus adeo praetulisset Livius; quidam de Orthographiae peregrinitate, &sibe, quase, v. g. pro sibi, quasi scribendi ratione, interpretarentur: neque defuerint, qui in pronunciatione verborum incondita, vel in sermonis etiam ubertate &abundantia, vel in ornatu nimio, vel denique in grandi dictionis charactere, quaerendum id scommatis putaverunt; opiniones singulas cum Autoribus suis sub censuram, licet non uno in loco, vocat, &rationibus idoneis redarguit, ex antiCcec 5 antiquitate &historia depromtis.