# Acta eruditorum 1684 572

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/572
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/572

Quo impedimentorum genere sublato, ad rem ipsam propriamque sententiam explicandam accedit propius, & in oratione ac dictione ipsa vitium hoc positum a Pollione fuisse statuit, motus Quintiliani locis, quae capite quarto curatius expenduntur, descripta insimul ingenii asperitate & supercilio, nec non invidia, maledicentia, & obtrectandi studio, quibus morosus hic aequalium suorum censor (nam nec Ciceroni, nec Sallustio, nec Virgilio, nec Attejo pepercit) laborasse, virtutesque suas obnubilasse legitur. Non paucos porro in scenam ubi produxisset: Benium, Sturmium, Picum, Bibliandrum; Rhodiginum quoque, Erasmum, Lipsium, & alios, autoritate Pollionis ad sinistra de Livii latinitate judicia abreptos, ostendissetque, occasionem huic convitio illam potissimum dedisse sermonis discrepantiam, quae notata olim Romanos inter & Oppidanos fuerat; in quonam Urbanitas & Peregrinitas Latinae Linguae consistat maxime, quisve proprius & nativus utriusque color in genere sit, disquirendum sibi sumit. Lingua igitur Latina certis quibusdam characterismis in priscam, Latinam, Romanam, & mixtam distincta, docet Urbanae dictionis virtutes esse, quod perspicua & pura, quod morata, quod simplex seu nuda & sine fuco rem declarans, citra ambages, circuitiones; quod suavis, quod arguta seu urbano sale conspersa sit, quodque apta verborum collocatione & concinnitate gaudeat. Quas virtutes capite sexto & septimo ita persequitur, ut Romani urbanique sermonis inde genius intelligatur facile, nec non Latinae & Graecae linguae parallelismus; Pelasgos quippe primos Italiae colonos habitos fuisse, urbanitatemque à sermone Attico translatam in Romanum. Peregrinitatem e diverso (postquam laudabilem a vitiosa, & hanc a rusticitate, accuratis limitibus distinxit) ex virtutum illarum defectu & vitiis contrariis aestimandam, e provinciis partim, Hispania, Gallia, Africa; in quibus Lingua Latina prae caeteris floruerit; partim e municipiis Italiae & Latii in Romanam linguam irrepsisse, rem non parum promovente coloniarum deductione, donatione Civitatis, luxu item, in provinciales fastidio, quin & ignavia Romanorum, quod non advertentibus obrepere peregrinitas soleat, cum a consuetudine & autoritate Latinae lingvae, significatione, phrasi, inepta junctura discedimus. Urbanitatem interim non ita statuit intra urbem unam compingendam, ut nulla ex ipsa peregrinitas oriri potuerit, nec ita Provinciis in universum abjudicandam, quin fuerint in illis, qui ipsos Urbanos urbanitate vincerent; cum vel inter recentiores sint, qui sola Autorum lectione eo profecerint, ut certare vel cum antiquis possint. Imo Provinciales plures, quod pulchra inductione effectum & declaratum habes capite duodecimo, eloquentia Latina floruerunt, quam Romani.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
