Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 573
Unproofread scanNot analysed yet
Et ista quidem de autore hujus reprehensionis, &occasione hactenus: de ejus autem veritate &fundamento quid statuat Autor, ex his non obscure intelligitur? Vel itaque, concludit, leve aliquid &nugatorium, in quo illa Patavinitas consistit, vel quod potius duxerim, mer aliqua calumnia est, non ex rei veritate, sed à supercilio &invido Pollionis animo profecta. Idiotismos, si qui in Livio occurrunt, ullo nos judice ut a pura latinitate abhorrentes damnare posse negat, quod in ipso Cicerone multa singularia occurrant, non temere, vel eo solum nomine, quod apud alios non legantur, rejicienda. πεισσολογίων &sermonis ubertatem vitio Livianae orationi ut vertat, tantum abest, ut summam ejus virtutem interpretetur, quod ejus conditionis illa sit atque indolis, ut styli historici virtutibus, brevitati &celeritati, nequaquam deroget. Grande dicendi genus in Livio si fuerit, idipsum &ornari voluisse, &requisivisse augusti majestatem argumenti, in quo labor Livii sit versatus. Difficultate tandem censurarum in hoc argumenti genere demonstrata, brevem eorum, quae de Paravinitate Livii dicta sunt, ἀνακεφαλαίωσιν instituit, modestiam censoribus Autorum veterum commendat, nec solo Pollione, sed omni etiam reliqua censorum turba superiorem Livii esse gloriam concludit. Caeterum e pulcherrimarum rerum, quam liber passim legentibus offert, copia si quid excerptum hic legi juvat, observatu dignum videtur e multis, quod, quae ex opere Livii desiderantur, Decadum recuperandarum spem non plane autumat evanuisse. Quinimo e Septentrionis thesauris hanc rei literariae insignem jacturam potuisse resarciri, exemplo ostenditur codicis integri, delati olim e Bibliotheca Drunthemensi Bremam. De quo testimonium fide non indignum producit ex MSCto Chronico Bremensi, ad verbum a se ex vernacula Saxonum, qua consignatum legebatur, sic redditum &expressum? Anno cIƆI, XXI diem suum obiit D. Martinus Gronning Bremensis, Cantor illius Capituli Vir doctissimus, qui Romae in Collegio Sapientiae pubsis publice praelegerat. Is Decades &Libros Titi Livii deperditos, MSCtos habebat, quos e Bibliotheca Drunthemensi e Norwagia, ubi hactenus latuerant, acceperat.