# Acta eruditorum 1684 575

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/575
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/575

De ipso interim Metaphorarum usu sic sentit Morhofius: Quemadmodum si loco adhibitae vehementer ornant onmtionem, ita nihil magis ontionem corrumpit, si pravae sint, & repugnante usu & autoritate, ex ingenii libidine & lascivia confictae. Omnia enim pene styli vitia ab harum pravo usu pendent, neque alio magis characterismo Romani sermonis corruptela, quam illo nascitur. Id quod non judicio tantum Quintiliani, Robortelli, Scaligeri, & Graevii; sed ipsius etiam Flori, Petronii, Baudii exemplo confirmatur. Optimas Urbanitatis custodes esse faeminas, Ciceronis confessione & testimonio docetur. Accuratius denique urbanae & oppidanae dictionis diversitatem indagare, ejusque imaginem quasi quandam suis usurpare oculis volentem, intueri hodiernam Gallicam jubet, qualem Lutetiae Parisiorum homines loquuntur elegantiores, eamque cum Provincialium sermone contendere: vel ex Italorum etiam Idiomate, Romanum cum Florentino. Alia quae cum Antiquitati, Romanae aeque ac Graecae, tum rerum Hispanicarum, Gallicarum, & Italicarum notitiae plurimum accendunt lucis, judicium de Scriptoribus cujuscunque generis ac aetatis acuunt, discernere Linguarum idiotismos docent, politiorisque literaturae studio excitando, augendo, & ornando apprime serviunt, nos nunc mittimus, quibus nihil est optatius, quam ut vitam & vires integras Clarissimo Autori sufficiat porro divina benignitas, quo par ille sit & caeteris, quae publico destinavit, quorumve spem aliquam Lectori haec Dissertatio ostendit, Acroamaticis suis, Poeticis, nec non de Pum Dictione tractatui, in lucem aliquando producendis. NOVA Dd di NOVA RATIO ACCURATISSIME INveniendi acus magneticae declinationem, exposita in literis Dn. de Hautefeuille ad Autorem Ephemer. Gallicarum. Excerpta ex Ephemeridibus Parisiensibus d. 23 Aug. 1683. T propositum Dn. Sturmii, a Te optime (Ephem. XX) explicaum, de invenienda acus magneticae declinatione, quodammodo adjuvem, mitto Tibi Scriptum, quod 8 Julii 1682, Regiae Academiae Scientiarum Collegis exhibui, in quo novam rationem accuratissime definiendi hanc declinationem declaravi, imo ipsius quoque inclinationis investigandae modum docui, quae hactenus parum observata fuit, nec minori tamen subesse mutationi, quam declinatio, videtur. Scriptum illud his verbis conceptum est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
