Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 576
Unproofread scanNot analysed yet
Cum observationes, quae exactius &majori cum diligentia fiunt, certissimae sint, &ad veritatem proxime accedant, dubium non est, instrumenta &machinas, quarum beneficio hanc determinationem exactam nanciscimur, optimas &utilissimas esse. Acus Magnetica elegantissimorum inventorum unum est, sive ad navigationem respicias, sive plurimos usus, quibus in terra applicatur, consideres. Hactenus tamen, deficientibus idoneis instrumentis, non satis accurate observata fuit ejus cum declinatio, tum inclinatio. Cogitavi, si acus magnetica telescopio sic inseratur, ut altera ipsius extremitatum, quam subtilissimam esse, &in mucronem terminari oportet, focum ocularis intret, ubi filum bombycinum immobile sit, posse hac ratione minimas quascunque mutationes acus magneticae commode observari. Siquidem certum est, telescopium in linea declinationis vel inclinationis Magneticae positum, esse collineaturum ad objectum quodpiam, quod exacte filo notatum, omnes acus mutationes, etiam minimas, patefaciet. Nam si acus variaverit ad crassitiem fili bombycini, quod communiter centesima vigesima pars est lineolae, &tum ex opposito fili locetur, objectum notatum non amplius per vitrum apparebit, sed aliud oculis obveniet, tanto magis a priori distans, quanto longius objecta distabunt a telescopio. Experimentum, quod cum acu utrinque acuminata sex pollicum feci, ex voto successit, Inventum hoc perfectius reddi, accommodarique poterit longitudinibus cognoscendis, &altitudini poli citra opem Solis &stellarum investigandae, ut Chartae Topographicae in Geometria Practica accuratiores fiant &c. Ista Dn.