# Acta eruditorum 1684 577

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/577

Hautefeuillei meditata cum Clarissimo Sturmio communicassemus, ille pro fervido suo in haec talia studio, quamprimum per alia munia integrum fuit, rem accurtae trutinae subjecit, & diligenti examine comperta publico per nos impertire non dubitavit; quae cum laudati Viri solertiam & acumen singulare testentur, inventoque huic momentum afferant eximium, Curioso Lectori omnino exhibenda duximus. Ita vero ille: Placuerunt primo statim adspectu Hautefeuillei cogitata de variationibus declinationis & inclinationis magneticae praecisius observandis. Sed uti sum in approbandis penitus ejusmodi speculationibus, quae usum egregium in praxi pollicentur, paulo meticulosior, edoctus quippe non semel, immane quantum saepe dissentire, Theoriam aliquam operis mente concepti, & opus ipsum postea sub manibus enatum; non ausus sum de hoc invento meam ante pronuntiare sententiam, quam rem ipsam aggressus, & in actum id deduci haut difficulter, & eam quam pollicetur utilitatem expectari indubie posse, facto ipso fuissem expertus. Primum igitur ex telescopio undecim pedes longo, ac tribus ocularibus instructo, posteriora duo removi; id parum in hoc negotio curans, quod uno solo inversa esset exhibiturum omnia; intra ligneum annulum, qui secundo locum praebuerat oculari, per medium exacte quaesitum, e summo deorsum extendi filum bombycinum subtilissimum, utrinque paucula cera firmatum; intra tertii ocularis loculum autem acum orichalceam erexi, acumine suo paulo ultra annuli centrum protensam, ita ut imposito ipsi acus magneticae medio pileolo, ejus longitudo cum orbiculi axe quam proxime coincideret. Sic libratam acum quinque pollices Rhinlandicos longam, adductis tubis chartaceis, altera cuspide septentrionali quamproxime admovi filo bombycino, ut vix latum hilum abesset, & moveri tamen libere ultro citroque posset. His ita constitutis, admovi porro decenter oculare primum in anteriore tubo, donec & filum & acus cuspidem distincte clareque cernerem; tandemque objectivo quoque ad debitam cum hoc oculari distantiam reducto, direxi telescopium ex aedium superiore contignatione meridiem versus in saxum aliDddd 2 aliquod quadratum, ibi forte in medio semitae cujusdam pro viatorum requie positum, & postquam ita collineassem, ut filum bombycinum cum extimo saxi angulo praecise coincideret, acum magneticam observavi tantulum a filo declinasse dextrorsum occidentem versus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
