Latin
580
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 580
Unproofread scanNot analysed yet
intervallum duorum signorum b &C, non posset non angulus inclinationis BAC quam exactissime haberi. Signa vero illa in facie turris aut muri alicujus, aut potius ipsum statim signorum istorum intervallum, non possent mea opinione certius commodiusque haberi, quam si quis e parte turris superiore bolidem aut perpendiculum demitteret, idque ad nutum collineantis per telescopium adduceret ac relaxaret, donec imum pondusculum distincte satis conspicuum in lineam directionis horizontalem incidisset, mox vero nota quadam superne in funiculo facta hunc eundem altius subduceret, donec ejus extremitas etiam in altera collineatione collineatoris nutui responderet, nova tum nota funiculi extremitati superiori impressa. Haec ipsa enim funiculi inter duas notas longitudo, foret desideratum duarum metarum in turre signandarum intervallum. Haec sunt, quae de Hautefeuilliana methodo in mentem venerunt, exposita paulo prolixius ac distinctius, quam opus quidem fuisset, si Tibi soli Te haec scribi voluisse credidissem. Vale &aequi bonique consule haec leviuscula, faveque porro Tibi faventissimo J. c. S. J. . WMeGAN ANATOMICAL ACCOUNT OF THE Elephant Accidentally Burnt in DUBLIN, together βαμτί. vvith a Relation of nevv anatomical Observations in the Eyes of animals: By A. Moulins Med. of Trinity Colledge near Dublin. k. e. h. c. Historia anatomica Elephantis Dublini casu incendio perempti, una cum relatione novarum quarundam observationum anatomicarum in animalium oculis: Autore A. Moulins Medico Collegii Trinitatis prope Dublinum. Londini, apud Samuel. Smidt, 1682 in 4. AUlta in Anatomia quoque adhuc desiderari, neque dum omnia Nhucusque in ea inventa fuisse, binae literae praesentes palam faciunt. In prioribus siquidem ad Dn. Guilielmum Petty de Elephante perscriptis Autor defectum, qui apud alios Zootomos, v. gr.