Latin
SAMUELIS STRYKII, JCTI, DE CAUTELIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 583-3
Unproofread scanNot analysed yet
a callidiore captati, a simpliciore vero non attenti, mutatio plurimum dispendii creare possit: hinc, ut cautius tandem negociari discerent homines non defuerunt hactenus, qui remedia legum, evitandis ejusmodi damnis inservientia, studiose conquirerent, integrosque adeo de Cautelis libros consarcinarent. Non eadem tamen omnium hujus generis compllatorum ista in re dexteritas deprehenditur. Aliqui enim, dum nihil omittere satagunt, ea quoque cautelarum appellatione dignantur, quae jamjam reipsa contractui ejusque naturae insunt; quorumque proindè, separatum quippe effectum non habentium, prolixior expressio nulli potest esse usui: cum prudentis quidem sit, cautum esse, sed otiose cautum, insipientis. Alii, quod pejus est, inter cautelas ea etiam nobis propinare non verentur, quae rectius Ee ee ctius captiones cavillationesve diceres, utpote ad decipiendum alterum, in legum fraudem excogitata, quorumque adeo adhibitio cum manifesto conscientiae periculo conjuncta est. Utrumque hoc vitium felicissime evitavit in praesenti tractatu celeberrimus Autor. Nam quod technas quidem istas, dolosasque machinationes attinet, tantum abest, ut tales suggerat, ut potius eas in universum omnes, utpote cautelarum, (quae legitima debeant esse remedia,) nomine indignas, penitus damnet atque rejiciat.